Caietanus Thienaeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Caietanus Thienaeus[1] (Italice: Gaetano di Tiene; natus mense Octobri 1480 Vicetiae, mortuus die 7 Augusti 1547 Neapoli) in fundatoribus Ordinis Theatinorum fuit; sanctus est cuius commemoratio a christifidelibus fit die 7 Augusti.

Vita[recensere | fontem recensere]

Statua Caietani Thienaei in Fano Caietanorum Madritensi, quam fecit Petrus Alfonsus de los Rios

Familia nobili natus iurisprudentiae Paduae stutuit ubi anno 1505 doctoratu utriusque iuris laureatus est. Postea Iulius II pontifex maximus eum protonotarium apostolicum nominavit.

Ordinatio sacerdotalis anno 1516 fuit; membrum factus est Oratorii divini amoris ubi de clericis Romanis erudiendis cogitabat et operam dabat. Anno autem 1518 Vicetiam reversus nosocomium infirmorum moribundorum erigi iussit et Fraternitati Sancti Hieronymi adhaesit, ubi servitium in pauperibus et aegrotis magni aestimabatur. Usque annum 1521 et Venetiis et Romae pro oratorio citato laboravit.

Sed Romae notiones de ordine generis novi maturuerunt, qui mores clericorum augeret. Annuit et episcopus Ioannes Petrus Carafa itaque una anno 1524 Ordinem Clericorum Regularium fundaverunt. Is sui generis ordo primus fuerat: nam Societas Iesu postea nata est. Papa Clemens VII approbationem dedit die 24 Iunii 1524. Episcopo Romano auxiliante labor laudandus incohatus est, cuius emolumentum autem Direptio Romana frenavit. Viri anno 1527 confugere coacti sunt et Venetias petiverunt ubi eis Coenobium Sancti Nicolai tributum est. Prior monasterii novi factus est Caietanus ipse. In epidemia pestilentiae anno 1528 saeviente monachi infirmis valde succurrebant; anno 1533 Neapoli sedes secundaria a Caietano creata est qui anno 1540 Venetias revenit ante profectionem novam Neapolitanam. Ibi animam efflavit die 7 Augusti 1547 supinus iacens in vestimento paenitentiario. Eius beatificatio fuit die 8 Octobris 1629 Urbano VIII papa; sanctus declaratus est autem die 12 Aprilis 1671 a Clemente X, servo servorum Dei. Reliquias eius et hodie communitas Fani Sancti Pauli Neapolitani conservat.

De nativitate Maximiliani Emmanuel gaudens princeps elector Ferdinandus Maria anno 1662 bellam Ecclesiam Theatinorum Monacensem construi iussit. Insuper Caietanum fore patronum Bavariae veteris voluit.

Notandum est hoc: Una cum iesuitis et Oratorio Sancti Philippi Neri reformatio Catholica in Italia maxime a Theatinis propulsa est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giovanni B. Castaldo: Vida ilustrada de San Cayetano („Vita beati Caietani Thienaei“). Padres Teatinos, Palma de Mallorca 1985, ISBN 84-398-3435-7 (=editio anastatica orginalium textuum anni 1619).
  • Max J. Hufnagel: St. Cajetan, ein wenig bekannter Schutzpatron Bayerns. Geschichtlicher Beitrag zu seiner Verehrung in Bayern. EOS-Verlag, St. Ottilien 1992, ISBN 3-88096-647-8.
  • Walther P. Liesching: Der heilige Kajetan von Tiene im Bodenseeraum. Der Anwalt der göttlichen Vorsehung auf Altären in Neukirch und Überlingen, in: Schriften des Vereins für Geschichte des Bodensees und seiner Umgebung, 111. Jg. 1993, p. 157–192 (Digitalisat)
  • Klaus Obermeier: Der heilige Kajetan von Thiene. Patron der Theatinerkirche, Landespatron von Bayern. Kathol. Kirchenstiftung St. Kajetan, Monaci 1999.
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "Cajetan von Tiene" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 848–849 (Theodisce)

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen in effigie sancti quadam Latine ita scriptum est

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caietanum Thienaeum spectant.

Formula:Normdaten