Caerellia
Caerellia (floruit saeculo primo a.C.n.) fuit mulier Romana quae studio philosophiae innotuit. Amica Ciceronis, unā cum eo philosophiam colebat.
Quo modo autem fugit me tibi dicere? Mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis: istos ipsos De Finibus habet. Ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. Tantum porro aberat ut binos scriberent, vix singulos confecerunt. Tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. Hui, quam diu de nugis! De re enim nihil habeo quod loquar.
Ipsa concordiam inter Ciceronem et eius secundam uxorem, ab illo repudiatam, restituit.[1] Quintus Fufius Calenus eam accusavit cum Cicerone concubuisse, sed veritas huius rei ignota manet.[2] Caerelliae erant magnae divitiae et latifundia in Asia.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Haskell, Henricus Iosephus (). This Was Cicero: Modern Politics in a Roman Toga. Novi Eboraci: Fawcett Publications
- Smith, William (). Dictionary of Greek and Roman biography and mythology. vol. 1
- Caerellius 10 in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft