Latinitas nondum censa

CIL IX 2689

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

CIL IX 2689, quod epigramma Aeserninum[1] nuncupari potest, est stela funeraria Romana Aeserniae reperta, hodie in museo Lupariensi servata. Imaginem cauponis, viatoris, muli monstrat. Collocutionem cauponis et viatoris non sine sale refert. Textus sonat:

L. CALIDIUS EROTICUS / SIBI ET FANNIAE VOLUPTATI V.F / COPO COMPUTEMUS. HABES VINI 𐆅 I PANE / A I PULMENTAR A II CONVENIT PUELL / A VIII ET HOC CONVENIT FAENUM / MULO A II ISTE MULUS ME AD FACTUM / DABIT
L. Calidius Eroticus sibi et Fanniae Voluptati vivus fecit.
— "Copo, computemus."
— "Habes vini sextarium unum [et] panem asse I, pulmentarium assibus II."
— "Convenit."
— "Puellam assibus VIII."
— "Et hoc convenit."
— "Faenum mulo assibus II."
— "Iste mulus me ad factum dabit."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ↑ Appellatio conversa: cf. Francogallice L'inscription d'Isernia in bibliographia nostra

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]