Buttstädt
Buttstädt oppidum quoddam pulcrum est in Circulo Sömmerda in Thuringia in Germania situm. Insuper vicos varios finitimos nomine suo repraesentat. Pridie Kalendas Ianuarias 2020 habitaverunt in ipso oppido homines 439. Jens Krumsdorf homo politicus liberalis factionis sectator burgimagister est; area in altitudine 201 metrorum iacet. Ibi olim laboravit praedicator atque rerum naturalium doctus Ioannes Samuel Schröter.
Historia
[recensere | fontem recensere]Mentio oppidi quod in margine pelvis Thuringiensis invenitur iam saeculo IX in sic dicto Breviario Lulli: nimirum quoniam via commercialis cui nomen Via Regia cum ramo inter Lipsiam et Erfordiam haud longe distabat. Saeculis multis ita nexus nec culturales nec negotiosi umquam deerant. Saeculo XIII regio in manus lantgraviorum Thuringiensium commendata erat antequam Wettinenses Saxonici saeculo insecuto novos tribus conderent. Ambo urbem Buttstädt genuerunt, cuius incolae anno 1392 privilegia urbana eadem ac Weißensee receperunt. Ex anno 1408 in situ tribunalicia potestas et inferior et superior agi potuit. Anno 1485 Ernestidae casae Wettinensis potestatem nacti sunt et annis inter 1603 et 1920 homines a territorio Saxonico-Vimariensi administrabatur. Postea oppidum Thuringiae datum est.
Negotiatores pecorum Buttstädt iam saeculo XV quaestum suum exercuerant quae undique (vel ex Polonia) importabantur. Quos multi alii lucri cupidi secuti sunt. Saeculo XVII nundinae equorum vendendorum venerunt quo facto gravitudo oppidi valde aucta est. Quae traditio ne hodie quidem interruptionem passus est. Sanctus Michael patronus in silano anni 1597 positus de his felicibus foris testimonium perhibet.
Res aspectabiliores
[recensere | fontem recensere]Moenium pars et nostris diebus spectatur. Aedificiorum bellorum multitudo statum prosperum burgensem saeculo XVI florentem narrat: inde habemus amplam Ecclesiam Sancti Michaelis, buleuterium et scholam Latinam. Fanum municipale anno 1728 secundum genus Barocum mutatum est picturas artificis Florentini Minetti sartas atque tectas servans. Curiae anno 1684 reconstructae fastigium affabre ornatum est. Praeter aedes mediaevales plures sepulcretum Italicum maximi momenti in meridie oppidi visitandum patet quales res trans Alpes vix reppereris nisi fortasse Iuvavi, Salinis Saxonicis et Islebiae. Cippos saeculorum multorum ibi positos et venuste confectos admiraberis. Quod coemeterium in expositione horticulturali Germanica anno 2021 Erfordiae celebrata locus exterior visitandus declaratum est.
Excursiones
[recensere | fontem recensere]Buttstädt multa bella finitimis in circumiectis habet: e.g. Eckartsberga in vico in Saxonia et Anhaltio sito Burgum Eckartsburg videbis. Ibi de proelio maximo anno 1806 contra Napoleonem tyrannum Francicum Ienae et Auerstedt commisso instructio in imaginibus et latrunculis plumbo albo factis fit. In eiusdem burgi turri museum historiae regionalis inest cum birota antiquissima. In proximo molendinum vento pulsum stat.