Budingum
Jump to navigation
Jump to search
Budingum,[1] Francogallice boudin[2] est botuli genus in Francia aliisque terris Francophoniae factum, cuius sunt duae species principales. Boudin noir est sanguiculus, videlicet intestinum sanguine adipeque porcinis fartum. Boudin blanc (botulus albus) autem lacte et gallina aliove carne alba farcitur. Exstant et alii boudins; exempli gratia, Acadiani Ludovicianae boudin faciunt ex carne porcina et oryza.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Budingum" apud Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis
- ↑ Vide Trésor de la langue française, s.v. "boudin".
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- 1859 : E. Duranty, "Les Boudins" in Charles Monselet et al., La Cuisinière poétique (Lutetiae: Lévy) pp. 84-86
Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Boudin blanc truffé, cum tuberibus
- Compositio boudin noir apud Tom Press (Francogallice)
- Compositio boudin blanc apud Tom Press (Francogallice)