Bruno Nettl

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bruno Nettl (Pragae die 14 Martii 1930 natus; mortuus Urbanae in Illinoesia die 15 Ianuarii 2020) fuit ethnomusicologus Americanus.

Nettl natus est Pragae in urbe Bohemica die 14 Martii 1930, Pauli Nettl (18891972) musicologi filius. Familia Americam ex Europa anno 1939 emigravit

Nettl iuvenis fuit discipulus in Universitate Indianae et Universitate Michiganiae, et post 1964 apud Universitatem Illinoesiae apud Urbana-Champaign docuit, ubi professor musicae anthropologiaeque emeritus factus est, quamquam pro tempore docere solebat.

Ethnomusicologus investigationes annis 1960 et 1980 fecit musicae Indigenarum Americanarum (vide Blackfoot Musical Thought, 1989), musicae Iraniae (1966, 19681969, 1972, 1974), et musicae Indiae Australis (19811982).

Praeses Societatis pro Ethnomusicologia (1969−1971), et Ethnomusicology, societatis actorum, bis editor fuit. Gradus honoris causa Universitatis Illinoesiae, Collegii Carlton, Collegii Kenyon, et Universitatis Sicagi accepit. Ei concessum est Praemium Fumio Koizumi pro Ethnomusicologia, et electus est socius Americanae Artium Scientiarum Academiae.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]