Broma

Locus: 52°36′0″N 10°57′0″E
Numerus incolarum: 3 311
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Parsau, Tülau, Ehra-Lessia, Wittingen, Jübar, Beetzendorf, Klötze

Broma[1] seu Bromum[2] (Theodisce Brome; Saxonice Brom) oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Gifhornensis est. Broma commune e vicis Antiqua Villa[3] (Theodisce Altendorf; 217 incolae), Benitza[4] (Theodisce Benitz; 88), Broma[1] (Theodisce Brome; 2581), Sicherio[5] (Theodisce Zicherie; 260) atque Wisweda[2] (Theodisce Wiswedel; 94) constat. Broma ab anno 1974 sedes administrationis communis generalis Bromae est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Oppidum Broma saeculo 10 conditum anno 1170 primo in actis descriptum est. Fuit ab anno 1428 pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Ab anno 1965 caput communis generalis Bromae est. Eodem tempore vici supra dicti cum Broma coniuncti sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Casemir, K., & Ohainski, U. (Ed.). (2014). Niedersächsisches Ortsnamenbuch: Die Ortsnamen des Landkreises Gifhorn. Biliveldae: Verlag für Regionalgeschichte.
- 1 2 Sudendorf, H. (Ed.) (1859). Urkundenbuch zur Geschichte der Herzöge von Braunschweig und Lüneburg und ihrer Lande. Hannoverae: Carl Rümpler.
- ↑ Janicke, K. (Ed.) (1896). Urkundenbuch des Hochstifts Hildesheim und seiner Bischöfe: Band 1. Lipsiae: S. Hirzel.
- ↑ Meibom, H. (1688). Rerum Germanicarum Scriptores Tomi Tres. Hannoverae: Typis & Sumptibus Johannis Georgii Lipperi.
- ↑ Niemeyer, M. (Ed.) (2012). Deutsches Ortsnamenbuch. Berolini: De Gruyter.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bromam spectant. |
| Situs geographici et historici: Locus: 52°36′0″N 10°57′0″E • OpenStreetMap • 2943795 GeoNames • Thesaurus Getty • "03151005" apud Statistik-Portal |

