Brin (statio ferriviae metropolitanae Genuensis)

E Vicipaedia
Statio Brin

Statio Brin est statio ferriviae metropolitanae Genuensis quae a via Benedetto Brin, apud Cartusiam Riparolii Ligustici posita, nomen trahit. Statio Brinensis, a Laurentio Piano architectata, anno 1990 inaugurata est. Ad ingressum cuniculi via ferrata instructi est autem sita, qui cuniculus, 1750 metra longus, stationem Brin cum statione Dinegro, quae est propior a centro urbis Genuae, iungit.

Brin et Dinegro primae e stationibus ferriviae metropolitanae Genuensis ad utilitatem vectorum operativae factae sunt. Brin est, usque ad praesentem diem, statio ferriviae metropolitanae Genuensis terminalis necnon omnium distantissima a media urbe Genua, quamquam proposita prolata sunt de prolonganda ferrivia metropolitana Genuensi a statione Brinensi in septentriones versus[1][2][3].

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Carolus Rossi de architecti munere et de Laurentio Piano Latine anno 2007 orationem habens, de statione Brin quoque aliquantulum -ut videtur- loquitur, mentionem faciens, dum nonnulla Laurentii Piano opera tractat, "stationis subterraneae Genuensis quae exstructa est exeunte saeculo superiore". Eam enim sermone tangens sequentia verba addit: "arcus ferrei perterebrati quibus tecta pellucida sustentantur costis navium sunt similes quibus alligantur axes et carina".