Briareus

E Vicipaedia

In mythologia Graeca Briareus (Graece Βριάρεως[1]) erat gigas ingenti vi, Urani et Gaeae filius. Ut fratres Gyas (vel Gyges) et Cottos quinquaginta capita et centum bracchia habebat. Quocirca tres fratres centimani[2] (ἑκατόγχειροι) appellabantur.

Secundum Hesiodi Theogoniam pater eorum vim timens centimanos in Tartarum vinculis onustos deiecerat nec frater Cronos postquam Uranum castravit et rerum potitus est eos liberavit. Quocirca in Titanomachia, quamquam ipsi Titanum fratres erant, Gaea futura praesciente et nepoti nuntiante, a Iove liberati sunt et ob beneficium acceptum cum novis deis societatem inierunt atque eis victoriam dederunt. Titanes victi in Tartaro catenati a centimanis Iovi oboedientibus custodiuntur. Posidon vero filiam Cymopoleam Briareo in matrimonium gratus dedisse narratur[3] qui inter novos deos locum accepit.

Aliam fabulam narrabat Iliasːquem dei Briareum appellant, homines vero Aegeon, Thetidem succursui Iovi misisse cum ceteri dei Olympici seditionem facientes deorum hominumque regem vincire vellent. Nam Briareus viribus ipso patre[4] validior habebatur. Qua de causa cum Briareum appropinquantem viderunt dei coniurati inceptum infectum reliquerunt. Unde primo carmine Achilles matrem Thetidem hortatur ut hoc vetus beneficium commemoret dum auxilium in Agamemnonis iniuriam apud Iovem sibi postulat.

Diversa traditio fuit fortasse e vetere carmine epico Titanomachia ducta quae Briareum sub Aegeonis nomine Titanum socium faciebat atque adversus Iovem pugnantem describebat, quam traditionem secuti sunt Vergilius et Ovidius.

Herculis columnas olim Briarei columnas vocatas esse testabatur Aristoteles.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen idem atque 'validus' sonabat. Cf Βριάω, βριαρός).
  2. Victionarius. Horatius, Carmina II.17.14.
  3. Theogonia 817-9.
  4. Hoc est ipso Iove, ut pluribus commentatoribus visum est ? Cf Ballabriga (2016).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]