Brenthis hecate

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nymphalidae - Brenthis hecate-001.JPG
Aspectus dorsalis

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Heliconiinae 
Tribus : Argynnini 
Genus : Brenthis 
Species : Brenthis hecate 
(Denis & Schiffermüller 1775)
   

Brenthis hecate est papilio familiae Nymphalidarum. Binomen a Michaele Denis et Ignatio Schiffermüller anno 1775 statutum est.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Brenthis hecate est magna argynnis, cui latitudo alarum a 35 ad 45 millimetra lata et superiora alarum latera aurantia clara sunt. Inferius alarum posterarum latus duplicem et parallelam macularum brunnearum lineam habet. Adulti a Maio ad Augustum ineuntem volare solent. Larvae Filipendula ulmaria et Dorycnio vescuntur.

Distributio geographica[recensere | fontem recensere]

Brenthis hecate in Europa meridiana occidentalique, Russia meridiana, Balcania, Asia Minor, Irania, Asia Media invenitur.

Habitatio[recensere | fontem recensere]

Haec species in pratis siccis floribus abundantibus prope margines silvarum tenuium ab 25 ad 1500 metra supra maris aequor plerumque invenitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France