Brenthis daphne

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nymphalidae - Brenthis daphne-000.JPG
Aspectus dorsalis

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Nymphalidae 
Subfamilia : Heliconiinae 
Tribus : Argynnini 
Genus : Brenthis 
Species : Brenthis daphne 
Bergsträsser, 1780
   
Synonyma
* Papilio daphne [Denis & Schiffermüller, 1775 & Bergsträsser, 1780]
  • Papilio chloris [Esper, 1778]
  • Papilio epidaphne [Fruhstorfer, 1907]
  • Papilio nikator [Fruhstorfer, 1909]
  • Papilio japygia [Stauder, 1921]
  • Papilio taccanii [Turati, 1932]
  • Papilio praenikator [Verity, 1933]
  • Papilio anatolica [Belter, 1935]
  • Papilio siriana [Belter, 1935]

Brenthis daphne est species papilionum familiae Nymphalidarum. Binomen ab Ioanne Andrea Benigno Bergsträsser anno 1780 statutum est.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Inter subspecies sunt papiliones sequentes.[1]

Distributio geographica et habitatio[recensere | fontem recensere]

Haec species, quae latissime invenitur, in Oecozona Palaearctica a regionibus meridianis Europae continentalis (Hispania septentrionali, Francia meridiana, Germania, Italia, et ad orientem versus ad Slovaciam et Graeciam), ad Caucasum, Siberiam occidentalem, Coream, et Iaponiam adest.[1][2] Calidiores mavult apricasque silvarum margines, terras silvosas, et agros ubi dilectae plantae crescunt, plerumque in regionibus a 75 ad 1750 metra super aequor maris.[3][4]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Latitudo alarum a 30 ad 44 millimetra extenditur.[4] Alae sunt aliquantulum rotundae, primo superioris alarum anteriorum lateris colore aurantio claro, una imperfecta fascia marginali et nigra. Inferioribus alarum posteriorum lateribus est fascia postdiscalis aliquantulum flava, ac regio marginalis purpureo omnino praeditur, ut effectus sit marmoratus.[5] Regio quadrangularis in inferiori alarum posteriorum latere partim rosea prope margines est.[3] Chrysali sunt duo spinarum ordines dorsales, quibus sunt clarae maculae clarusque nitor metallicus. Haec species Brenthis ino simillima est, quae autem est aliquantulum minor, colore regionis quadrangularis omnino flavo.[3]

Biologia[recensere | fontem recensere]

Brenthis daphne a Maio maturo ad Augustum sero volat, secundum locum. Ova separatim Iulio mense inter folia plantarum hostium ponuntur. Larvae species Rubi fruticosi, Rubi idaei, Rubi caesii, Rubi sachalinensis, Sanguisorbae officinalis, et Filipendulae vescuntur,[1] cum adulti nectare generis Rubi, subfamiliae Carduoidearum, aliorumque florum plerumque vescantur. Haec species univoltina est. Eruca intra ovum hiemat.[5][6]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Higgins, L. G., et N. D. Riley.1980. Field Guide to the Butterflies of Britain and Europe. Londinii: Collins. ISBN 0002192411.
  • Novak, et F. Severa. 1981. Field Guide in Color to Butterflies and Moths. Octopus. ISBN 0706412931.
  • Tolman, T., et R. Lewington. 2014. Guida alle farfalle d'Europa e Nord Africa. ISBN 9788866940029.
  • Tolman T., et R. Lewington. 1997. Collins Field Guide Butterflies of Britain & Europe. Londinii: Harper Collins Publishers.
  • Tuzov, V. K. 2003. Guide to Butterflies of the Palearctic Region. G. C. Bozano. ISBN 8887989044.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Brenthem daphnen spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France