Bratuspantium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bratuspantium fuit oppidum Bellovacorum haud longe ab urbe futura Romana Caesaromago distans. Ibi populus Bellovacorum anno 57 a.C.n. refugium petebat, sed, exercitu Romano duce Caesare appropinquante, submissionem protulit. Eruditi situm Bratuspantii alii aliter quaesiverunt, quidam ad Caesaromagum ipsum (sed per errorem), alii in agris communis Britulii, alii iuxta Vandolium.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Bratuspantium apud Vicifontem.