Roman numeral 10000 CC DD.svg

Brassica oleracea Grex Gongylodes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
GreenKohlrabi.jpg
Caulis Brassicae oleraceae Gregis Gongylodis cum foliis

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Brassicales 
Familia : Brassicaceae 
Genus : Brassica 
Species : Brassica oleracea 
  Brassica oleracea Grex Gongylodes 

Brassica oleracea Grex Gongylodes[1] in taxinomia Linnaeana, vel vulgo kohlrabi[2][3] in variis linguis, est herba edulis et planta biennis familiae Brassicacearum ordinis Brassicalium, humilis et crassa brassicae ferae grex.

Corbis Brassicae oleraceae Gregis Gongylodis.
Planta anno secundo floret.

Grex Gongylodes inter greges speciei Brassicae oleraceae in taxinomia Linnaeana digeritur. Aliae notissimae eiusdem speciei greges sunt Acephala, Alboglabra, Botrytis, Capitata, Gemmifera, Italica, et Sabauda, qui una vulgo appellantur vegetabilia crucifera.[4]

Brassica oleracea Grex Gongylodes crudum vel coctum holus ab hominibus editur. Fercula edulia caulibus foliisque parantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam rapum Germanicum (in variis linguis) vulgo appellatum.
  2. Theodisce Kohl 'brassica' + Rübe ~ Rabi (Theodisce Helvetice) 'rapum', quia caulis tumidus raporum similis videtur.
  3. "Vegetable Dictionary - Kohlrabi" .
  4. "Cabbage, Broccoli, Cauliflower, and Other Brassica Crops". Center for Agriculture, Food and the Environment, College of Natural Sciences, University of Massachusetts at Amherst, USA. 14 Ianuarii 2013 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christensen, Emma. 2013. "Kohlrabi Is Weird! And Here’s What You Can Do With It." Kitchn, 22 Maii 2013. Editio interretialis.
  • Sachweh Ulrich, ed. 1989. Der Gärtner, vol. 3, Baumschule, Obstbau, Samenbau, Gemüsebau. Ed. secunda. Stutgardiae: Ulmer. ISBN 3-8001-1148-9.
  • Vogel, Georg. 1996. Handbuch des speziellen Gemüsebaues. Stutgardiae: Verlag Eugen Ulmer. ISBN 3-8001-5285-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Brassicam oleraceam var. gongylodem spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Brassica oleracea Grex Gongylodes apud Vicifontem.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • Flora of China • USDA Plants Database