Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Brasiliopolis

E Vicipaedia
(Redirectum de Brasilia (urbs))
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia cathedralis Brasiliopolitana

Brasiliopolis[1][2][3] sive Brasiliapolis[4][5], a Iuscelino Kubitschek de Oliveira mense Aprili anno 1960 condita, est caput Brasiliae et sedes gubernii Districtus Foederalis.

Brevis historia[recensere | fontem recensere]

Dicitur Sanctum Ioannem Bosco per somnium, octoginta fere annis ante quam conderetur, urbem in media Brasilia vidisse futurae Brasiliopoli similem et locum eius indicavisse.

Statim atque condita est, succedendo Urbi Fluminensi, Brasiliopolis statum capitis Brasiliae in se recepit.

Ineunte anno 2008 Districtus, ut dicunt, Foederalis, in quo inest Brasiliopolis, vicies centena milia incolarum attigit et quingenta milia.

Nomen gentis[recensere | fontem recensere]

Qui Brasiliapoli nascitur, Brasiliapolitanus sive Brasiliensis appellatur. Cives ipsi etiam nominant se "Candangos". Hoc extremo nomine etiam appellantur primi illi operarii, qui, e diversis Brasiliae partibus, migraverunt ad futuram urbem capitalem construendam.

Urbes germanae[recensere | fontem recensere]

Urbes germanae dicuntur illae urbes quae inter se rationes habent cultus, historiae, humanitatis vel rei oeconomicae.

Brasiliapolis a caelo visa

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  2. EPISTULA DATA CLAUDIO S.R.E. CARDINALI HUMMES, NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD RITUM XVI CONGRESSUS EUCHARISTICI NATIONIS BRASILIENSIS DIEBUS XIII-XVI MENSIS MAII IN URBE BRASILIOPOLI CELEBRANDUM [1]
  3. Vide nomen adiectivum "Brasiliopolitanus, a, um" in EPISTULA IOANNIS PAULI PP. II FRATRI SEBASTIANO CARDINALI BAGGIO PONTIFICIAE COMMISSIONIS PRO VATICANA CIVITATE PRAESIDI SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CAMERARIO[2]
  4. De hierarchia Ecclesiae Catholicae "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  5. Ante quam conderetur mensi Aprili, mensi Ianuario iam Latine appellabatur "urbs Brasilia" et "Brasiliapolis" a Papa Ioanne XXIII, qui creavit Archidioecesim Brasiliapolitanam. Cf. Iohannis XXIII, bulla Quandoquidem nullum, diei 16 Ianuarii anni 1960. Acta Apostolicae Sedis, ann. et vol. LII, (Ser. III, v. II), n. 11, pag. 749 (12 Septembris 1960). http://www.vatican.va/archive/aas/documents/AAS-52-1960-ocr.pdf

Vide etiam[recensere | fontem recensere]