Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bos gaurus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Indian Gaur from anaimalai hills JEG5290.jpg
Bos gaurus mas in Anaimalai Collibus

Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Bovidae 
Subfamilia : Bovinae 
Genus : Bos 
Species : Bos gaurus 
(Smith, 1827)
   
Conservationis status
Territorium
Grex boum gaurorum in Periyar National Park.
Boves gauri captivi in Malaesia.
Bos gaurus in pittacio cursuali Germaniae anno 1969 edita.

Bos gaurus, vulgo bison Indicus, est species mammalium subfamiliae Bovinarum, quae in Asia Meridiana et Meridio-Orientali invenitur, et species damno obiecta in Indice Rubro IUCN ex 1986 appellatur. Totus animalium numerus minus quam 21 000 adultorum anno 2016 aestimabatur. Species ultimis aetatibus tribus plus quam 70 centesimas decrevit, et in Srilanca et ut videtur Bangladesia exstincta est. In regionibus bene protectis, stabilis est, et crescit.[1]

Bos gaurus ext maxima species inter boves feros.[2] In Malaesia seladang, in Birmania pyaung appellatur.[3] Domesticata Bovis gauri forma (Bos frontalis) gayal et mithun appellatur[4]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Bos gaurus olim per omnem Asiam Meridianam et Meridio-Orientalem continentalem fiebat, in Vietnamia, Cambodia, Laotia, Thailandia, Malaesia Paeninsulari, Birmania, India, Bangladesia, Bhutania, Sinis, et Nepalia. Eius autem distributio geographica hodie non continua est, et animal exstinctum est in Srilanca.[1]

Boves gauri silvas sempervirentis et aliquantulum sempervirentis et madidas silvas deciduas petunt, sed in regionibus silvarum deciduarum in marginibus eorum terrarum etiam inveniuntur. Eorum habitatio naturalis plerumque in tractibus silvestribus imperturbatis, terra clivosa sub 1500 ad 1800 metris alta, aqua copiosa, et plantis abundantibus, praecipue poaceis, bambusa, fruticibus, et arboribus consistit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 IUCN (vide situs scientificos).
  2. The Genetics of Cattle.
  3. Hubback 1937.
  4. Nowak 1999.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Choudhury, A. 2002. "Distribution and conservation of the Gaur Bos gaurus in the Indian Subcontinent." 'Mammal Review 32: 199–226.
  • Buchholtz, C. 1989. "Cattle." In Grimek's Encyclopedia of Mammals, ed. S. Parker, 5: 360-417. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
  • Gad, S. D., et S. K. Shyama. 2011. "Diet composition and quality in Indian bison (Bos gaurus) based on fecal analysis." Zoological Science 28 (4): 264–67.
  • Hubback T. R. 1937. "The Malayan gaur or seladang." Journal of Mammalogy 18 (3): 267–79.
  • Imam, E., et S. P. S. Kushwaha. 2013. "Habitat suitability modelling for Gaur (Bos gaurus) using multiple logistic regression, remote sensing and GIS." Journal of Applied Animal Research 41 (2): 189–99.
  • Kofoid, Charles A, et.John F. Christenson. 1934. Ciliates from Bos gaurus H. Smith. Berkeleiae: University of California Press.
  • Lundrigan, Barbara, et Trevor Zachariah. 2000. "Bos frontalis, gaur." Animal Diversity Web. University of Michigan Museum of Zoology. Editio interretialis.
  • Nowak, R. M. 1999. "Gaur." Walker's Mammals of the World 1: 1158–59. Baltimorae et Londinii: The Johns Hopkins University Press. Editio capituli.
  • Ranjitsinh, M. K. 1997. Beyond the Tiger: Portraits of Asian Wildlife. Dellii: Birajbasi Printers.
  • Rosli, M. K. A., S. M. F. S. Shabthar, J. J. R. Ryan, R. Zainuddin, M. N. Shukor, S. Yaakop, et B. M. M. Zain. 2016. "Phylogenetic relationships of the vulnerable wild cattle, Malayan gaur (Bos gaurus hubbacki), and its hybrid, the selembu, based on maternal markers." Turkish Journal of Zoology 40 (3): 369–78.
  • Schaller, G. 1967. The Deer and the Tiger: a study of wildlife in India. Sicagi: University of Chicago Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bovem gaurum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Bovem gaurum" apud Vicispecies.