Borkna

Locus: 53°35′17″N 6°40′11″E
Numerus incolarum: 4 295
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Ostland, Reede


Borkna[1] seu Burcana[2] seu Burchana[2] seu Burchania[2] seu Byrchanis[2] seu Fabaria[2] (Theodisce et Saxonice et Sagterlandice Borkum; Frisice Boarkum; quoque Saxonice Börkum) est urbs Saxoniae Inferioris, insula Maris Germanici et maxima ad Insulas Frisicas Orientales pertinens et pars Circuli Lerensis est.
Commeatus
[recensere | fontem recensere]
Aeroportus parvus in Insula Iuistensi est. Ferroviaria parva ab anno 1885 homines et merces transportat, autocineta - ut in insula Norderneia - licita sunt.
Historia
[recensere | fontem recensere]

Borkna anno 1227 primo in actis descipta est. Primo pars Frisiae Orientalis fuit. Annis 1744 - 1806 insula ad Borussiam, deinde ad Nederlandiam, annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Borkna Regno Hannoverano tradita est, quae anno 1866 a Borussia occupata est. Saeculo 19 Periegesis coepit, cum hospites insulam ad se lavandum et aere maris fruendum visitabant. Ab anno 1885 Borkna ad circulum Lerensem et ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Nunc hic multi hospites amoenitate Maris Germanici fruuntur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- 1 2 3 4 5 Orbis latinus : Lexikon lateinischer geographischer Namen des Mittelalters und der Neuzeit / 1. A-D.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Borknam spectant (Borkna, Borkum). |
