Boiari

Roman numeral 10000 CC DD.svg
E Vicipaedia
Boiari Moscoviae saeculi XVII in convivio nuptiarum (Constantini Makovskij pictura, 1883)

Boiari[1] fuerunt status superior in multis civitatibus Europae orientalis a saeculo X usque ad XVII (in principatibus Moldaviae et Valachiae ad annum 1864).

Etymologia vocis incerta est, fortasse Slavica vel Turcica, cum sensu magnates (de magnus, maior). A regno Bulgarico primo boiari ut nobiles knezo proximi noti sunt, qui Consilium boiaricum ("Duma") consistebant. Boiari Galiciae et Lituaniae in Polonia ad nobilitatem Polonicam (szlachta) adaequati sunt.

Michael Theodori filius rex et boiari in Consilio boiarico locis certis sedentes (Alexii Riabuškin pictura, 1893)

In Moscovia a saeculo XVI usque ad tempora Petri Magni boiarus est gradus dignitatis (čin) maximus; ceteri sunt ocolnicius (окольничий), consiliarius, stolnikus (стольник), strapezius (стряпчий), nobilis (дворянин), diakus (дьяк), zylcius (жилец)[2] Gradus superiores a rege iis donabantur, qui originem nobiliorem habent. Hoc systema localitas (местничество, de loco regi propiore vel ab eo longinquiore in sessionibus Consilii boiarici) nominabatur et multarum discordiarum causa erat; sed nonnullae gentes boiaricae habebantur, ceterae non.

Plurimi boiari illorum saeculorum famosi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica • Store norske leksikon