Bohemica silva

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bohemica silva
Großer Arber
Topographia Bohemicae silvae (in confiniis Germanaie, Cechiae, Austriae. Locus caeruleus est receptaculum aquae nomine Moldaustausee)

Bohemica silva[1] (Bohemice Šumava, Theodisce Böhmerwald) est series montium fere 120 chiliometrorum in longitudinem et usque ad 50 chiliometroum in latitudinem pertinens, quae in confiniis Cechiae, Germaniae et Austriae patet. Post Riesengebirge (1603 m) et Altvatergebirge (1491 m) altitudine tertius est montis iugum Montanorum Bohemicorum. Summus Bohemicae silvae mons est Großer Arber (1456 m). Asteroides Cinguli principalis medii nomine (2403) Šumava a montibus appellatus est.

Nomen[recensere | fontem recensere]

A Strabone et Ptolemaeo Bohemica silva "Gabreta Silva" appellatur, quod nomen a verbo Celtico *gabros „capra“ repetit. Vetus nomen Theodiscum est „Nordwald“ ("silva septentrionalis"), id est silva, quae a comitatu Bavarico visa in septentriones spectat. Postea nomen „Böhmerwald“ ("Bohemica silva") in usu venit.[2] Bohemicum Šumava a verbo linguae Slavonicae antiquae repetit, quod "(ob)strepens" vel etiam "silva" valet.[3]

Historia et oeconomia[recensere | fontem recensere]

Cum saeculis 12 - 14 silvae in radicibus montium exstirpatae sint, coloni plurimum linguae Theodiscae ex Bavaria oriundi sedes posuerunt. Ex tunc regio duarum linguarum (sc. Theodiscae et Bohemicae) erat. Ad vias mercatorias urbes ortae sunt, multi loci nomina ab officinis vitri artificiorum traxerunt (Theodisce: "Hütte"), quod ars vitrea maximi momenti erat. Incolis Theodiscis post annum 1945 expulis multi loci minores ad hunc diem deserti (Theodisce: "Wüstungen") manserunt.[4]

Cultura[recensere | fontem recensere]

In litteris Bohemica silva inter alios apud Adalbertum Stifter tractatur, praeterea est locus melodramatis "Der Freischütz" a Carolo Maria de Weber compositi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M. Caspar Svevus Leorinus: Mnemosyne Leorina (1611)
  2. Duden Geographische Namen in Deutschland. Manhemii 1999, ISBN 3-411-06252-5
  3. LUTTERER, Ivan; ŠRÁMEK, Rudolf. Zeměpisná jména v Čechách, na Moravě a ve Slezsku. Havlíčkův Brod: nakladatelství Tobiáš, 1997. ISBN 80-85808-50-1. Kapitola Šumava, p. 253. (Bohemice)
  4. antikomplex

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bayern-Böhmen, 1500 Jahre Nachbarschaft. Katalog Bayerische Landesausstellung, 2007, ISBN 978-3-937974-17-0. (Theodisce)
  • Friedrich Bernau: Der Böhmerwald. Verlag J. Otto, Pragae 1888 (in interrete). (Theodisce)
  • Reinhold Fink: Zerstörte Böhmerwaldorte. BoD, Norderstedt 2006, ISBN 3-8334-6429-1. (Theodisce)
  • Karel Kuklík, Bokumil Mráz: Šumava. Panorama, Pragae 1984 (Bohemice).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bohemicam silvam spectant.