Bodendicum

Locus: 52°50′4″N 10°40′56″E
Numerus incolarum: 4 635
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Bodendicum[1] seu Bodendikium[1] seu Bodendike[2] seu Palus Bodamica[3] (Theodisce Bad Bodenteich; Saxonice Bonndiek) oppidum Saxoniae Inferioris et pars Circuli Ulsenensis est. Ad Bodendicum etiam vici Abbenthorpium[2] (Theodisce Abbendorf), Bomke[4] (Theodisce Bomke), Flintina[5] (Theodisce Flinten), Hekelinga[6] (Theodisce Häcklingen), Kuckestorpium[2] (Theodisce Kuckstorf), Oversteda[7] (Theodisce Overstedt), Scapewidele[8] (Theodisce Schafwedel) atque Schostorpium[7] (Theodisce Schostorf) pertinent. Ab anno 2011 Bodendicum ad Augiam commune generale pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]
Bodendicum anno 1144/45 nomine Bodendike primo in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Bodendicum pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Bodendico coniuncti sunt. Eodem anno etiam caput communis generalis Bodendici fuit. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Augiam coniunctum est. Anno 1998 propter fontes repertae nomen Theodiscum Bad Bodenteich gerit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Brosius, D. (1985). Aus der Geschichte der Burg Bodenteich. Ecomed Verlag.
- 1 2 3 Sudendorf, H. (Ed.) (1859). Urkundenbuch zur Geschichte de las Herzioge von Braunschweig und Lüneburg und ihrer Lande. Carl Rümpler.
- ↑ Vukcevic, I. (2004). Rex Germanorum populos Sclavorum: An Inquiry into the Early Medieval History of the Lüneburg District. Scribd Academic Press.
- ↑ Vogell, A. (1845). Chronik der Stadt und des Amtes Bodenteich. Gerhard Stalling.
- ↑ Büttner, J. H. (1704). Genealogiae Historicae Comitum et Dominorum in Lüneburg. Typis Lipperianis.
- ↑ Historische Kommission für Niedersachsen (1949). Niedersächsisches Jahrbuch für Landesgeschichte (Band 21). Hahnsche Buchhandlung.
- 1 2 Hodenberg, W. von (Ed.) (1858). Lüneburger Urkundenbuch: Archiv des Klosters Isenhagen. Capaun-Karlowa.
- ↑ Udolph, J. (2004). Tiere in niedersächsischen Ortsnamen. Niedersächsisches Jahrbuch für Landesgeschichte.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bodendicum spectant (Bodendicum, Bad Bodenteich). |
Pagina communis generalis Augiae de Bodendico scripta

