Bodaibo

E Vicipaedia
Wikidata Bodaibo
Res apud Vicidata repertae:
Bodaibo: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°51′2″N 114°11′36″E
Numerus incolarum: 12 316
Zona horaria: UTC+8

Gestio

Procuratio superior: Q4089940

Geographia

Superficies: 11 chiliometrum quadratum

Bodaibo[1] (Russice Бодайбо) est urbs in regione Ircutensi Russiae sita. In ripa Witimi fluvii dextra in ostio Bodaibo fluminis patet. Incolas 11 982 habuit anno 2020.

Societatis Lenzoloto ("Aurum Lenense") administratio

Historia[recensere | fontem recensere]

Nomen urbis in lingua Evenkensi hic locus significare dicitur. Anno 1862 Michael Sibirjakov mercator Ircutensis aurum in Bodaibo flumine invenit. Anno 1863 residentia Bodaibensis[2] usui operariis aurum elaborantibus condita est. Haec fodinae saepe Lenenses (Lenskie priiski) nominantur (nam Witimus Lenae confluvius est). Anno 1903 Nicolaus II in numerum urbium Bodaibo inclusit. Anno 1912 operarii fodinarum auri, operistitium longum tenentes, a militibus ferociter oppressi sunt, multique perierunt[3]. Usque adhuc auri producendi gratia urbs floret.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ботанический журнал, vol. 79, 1994, p. 95. Adiectivum Bodaibensis (cf. binomen Agrostis bodaibensis).
  2. Russice Бодайбинская резиденция
  3. E hac caede Vladimirus Lenin pseudonymum suum saepe excogitavisse dicitur, sed frustra; nam quamvis hoc Helga Ulianova, Demetrii fratris Lenin filia, dicebat, Nicolaum Lenin pseudonymum Vladimirus Ulianov ab anno 1901 nec a 1912 usus erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 57°51′2″N 114°11′36″E • GeoNames • Facebook Places • Большая российская энциклопедия
  • Bodaibo in Vicicommuniis
  • Situs proprius (Russice)