Jump to content

Blood Diamond (pellicula 2006)

E Vicipaedia
Blood Diamond (2006)
DispositorEduardus Zweck
Primi actoresLeonardus DiCaprio
Tsimon Hounsou
Guenevera Connelly
Duratio143 minuta
NatioCivitates Foederatae
LinguaLingua Anglica

Blood Diamond est pellicula dramatica ab Eduardo Zwick anno 2006 disposita, qua de Monte Leonino bello civili dilacerato et adamantum cruentorum commercio ibi habito narratur. Adamantes cruenti ad adamantes in zonis belli effossos refertur. Pelliculà terra — Mons Leoninus natio certamine inter fautores gubernationis et copias rebelles vexata — bello civili direpta (1991-2002) depingitur. Multae quoque atrocitates istius belli depinguntur, sicut manuum amputatio a rebellibus facta, ut cives a suffragio in proximis comitiis deterrerent.

Partes primae a Leonardo DiCaprio, Tsimone Hounsou, et Guenevera Connelly aguntur. Pellicula proposita erat ad quinque praemia Oscar, sed duo tantum obtinuit, quae Leonardo DiCaprio et Tsimoni Hounsou obtigerunt.

Est annus 1999, et Mons Leoninus bello civili vexatur. Revolutionary United Front (RUF) agros terret, multosque cogit incolas ad bellum sustinendum adamantes conligere. Solomon Vandius, piscator ex populo Mende, a familia sua separatur et operariis a capitaneo Poison, crudeli duce belli, administratis adsignatur.

Leonardus DiCaprio sive Daniel Archer

Vandius, dum flumen fodit, ingentem adamantem roseum invenit. Poison lapidem auferre conatur, sed locus subito a militibus publicis infestatur. Vandius, antequam capiatur, lapidem sepelit. Itaque Vandius et Poison in Libera Urbe in vincula coniciuntur una cum Daniele Archer, cryptopola sclopetarum albicolori Zimbabuensi, veteranoque belli civilis Angoliensis, carcerato quod adamantes in Liberiam clam importaret. Adamantes destinati erant Rudolpho van de Kaap, administratori corrupto fodinarum Africae Australis.

Tsimon Hounsou sive Solomon Vandius.

Archer, in carcere certior factus de adamante roseo, sibi et Vandio liberationem curat. Promuntoriopolim proficiscitur dominum suum conventurus, colonellum Coetzee, Afrikaner, qui nunc privatae societati militari praeest. Archer adamantem cupit, quo Rudolpho van de Kaap venum dato pecuniam ad otium emeriti consequatur. At Coetzee adamantem vult, quo compensentur ea, quae in cryptopolio a Daniele Archer male gesta sunt. Archer in Montem Leoninam reversus Vandium invenit, polliceturque, si in adamante recuperando se adiuvet, sese in reperienda familia eum adiuturum esse.

Guenevera Connelly sive Magdalena "Maddy" Bowen.

Iam RUF Liberam Urbem expugnat, cum captus est Dia Vandii filius, qui puer militaris capitaneo Poison liberato serviatur. Archer et Vandius vix oppidum Lungi effugiunt, ubi in Kono comitatum orientalem pervenire constituunt, auxilio Magdalenae "Maddy" Bowen diurnariae Americanae, quae viros comitari promittit ea condicione, ut Archer indicia de illicito adamantum commercio sibi praebeat. Magdalena Vandium adiuvat, ut familiam suam reliquam in castris profugorum in Guinea sitis reperiat. Archer in itinere Magdalenae narrat parentes suos bello Rhodesiano a rebellibus nigricoloribus crudeliter occisos esse, ipsumque in Africam Australem fugisse, ibique militiam iniisse et in Angolia militasse. Postremo, post iter difficillimum, trias illa hominum in Kono pervenit, ubi Coetzee et exercitus eius privatus — a gubernatione Montis Leonini conductus — ad repellendum rebellium impetum se praeparant.

Deinde illi viri ad castra capitanei Poison proficiscuntur. Dia, ibi in praesidio RUF collocatus, Vandio obstat et, quia lavatione crebri laborabat, patrem suum agnoscere recusat. Archer coordinatas loci per radiophonum ad Coetzee mittit, qui aereum et terrestrem impetum in castra facit. Defensores RUF a mercennariis opprimuntur. Vandius capitaneum Poison inventum ad mortem pala caedit. Coetzee deinde Vandium cogit adamantem producere. Occiditur tamen ab Archer, qui intellegit Coetzee ambos postremo interfecturum esse. Dia puer illos paulisper telo minaci tenet, sed Vandius eum iterum adgressus vinculum familiare renovat. Archer a mercennariis ulciscendi cupidis vexatus se mortiferum vulnus accepisse indicat. Vandio adamantem ad familiam auferendum committit.

Deinde Archer ultimum ad Magdalenam telephonat. Festinanter ultimum vale dicunt. Archer loca amoena Africana contemplans demum moritur.

In fine pelliculae conloquium de adamantibus cruentis habetur. Quod conloquium re vera Kimberli in urbe Africae Australis anno 2000 habitum est. Hic conventus ad creationem processus Kimberli duxit, cui propositum erat commercium adamantum cruentorume coercere. Quae ratio certificationis inefficax postea plerumque repudiatum est.

Pellicula criticorum laudibus elata est, et Leonardo DiCaprio et Tsimoni Hounsou praecipua praemia obtigerunt.

Distibutio partium

[recensere | fontem recensere]
Partes primariae
Aliquot partes secundariae

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]