Pagus Ater

E Vicipaedia
(Redirectum de Black Country)
Jump to navigation Jump to search
Despectus in fodinas officinasque Pagi Atri anno 1873 delineatus

Pagus Ater[1] (AngliceThe Black Country) est nomen datum regioni cuidam Angliae Mediae comprehendenti partes comitatuum Staffordiae, Vigorniae, et Mediterranearum Occidentalium. Saepe dicitur hoc nomen accepisse propter aedificia fuligine nigrata ex multis officinis in regione emissa, nichilominus nomen scitur extitisse antequam officinae aedificatae sint et potius gratia depositorum carbonis in superficie terrae datum est. Victoria Regina iter faciens per Pagum Atrum in tramine dicitur iussisse aulaea currus sui claudi ne se oporteret spectare locum tam foedum.

Oppida praecipua Pagi Atri sunt Dudley, Walsall, Stourbridge, et Wolvrenehamptonia. Oppida Bilston, Tipton, Halesowen, Smethwick et Rowley Regis etiam in Pago Atro sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!