Blacat

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Blacat (Occitanice Blacatz; mortuus circa 1236) fuit dominus oppidi Castrum de Alpibus (Aups) et poeta linguae Occitanae sive trobator. Fuit etiam patronus aliorum trobatorum, inter quos Elias de Barjols, Guillelmus Figueira, Aimericus de Péguilhan, Raimundus Vidal, Bertrandus d'Alamanon, Lanfrancus Cigala eum laudaverunt. Fulco de Romans, Peirol, Pistoleta et Petrus Vidal cum eo carmina partita scripserunt. Blacato mortuo Sordellus lamentationem composuit in quo hortavit reges temporis eius comedere cor Blacati ut fortitudinem eius adsorbeant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • O. Soltau, "Die Werke des Trobadors Blacatz" in Zeitschrift für romanische Philologie vol. 23 p. 201 ff., vol. 24 p. 33 ff.
  • René Nelli, Ecrivains anticonformistes du moyen-âge occitan. Paris, 1977.
  • J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964) pp. 489-490.