Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bigamia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Elkanah et suae uxores.
Philippus Magnanimus[de], bigamus praeclarus.

Bigamia[1] est status vel actus hominis iam in matrimonium iuncti qui alterum matrimonium contrahit (vel contrahere conatur, ubi alterum matrimonium causa bigamiae irritum habetur).

Cum vocabulum polygamia plerumque statum legitimum in civitatibus ubi licet designet, bigamia ex consuetudine in usu est in civitatibus quae monogamiam praescribunt et igitur designat statum irregularem, plerumque scelus.

Matrimonium secundum - bigamicum - in multis civitatibus quae monogamiam praescribunt nullum est (et iudex pronuntiabit id ex tunc inefficax esse)[2], sed in nonnullis modo ab auctoritate ex nunc solvi potest.[3]

Bigamia in iure Romano[recensere | fontem recensere]

Anno 285 imperatores Diocletianus et Maximianus decreverunt:

  • Neminem, qui sub dicione sit Romani nominis, binas uxores habere posse vulgo patet, cum et in edicto praetoris huiusmodi viri infamia notati sint. Quam rem competens iudex inultam esse non patietur.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christianus Thomasius, Dissertatio iuridica de crimine bigamiae, Lipsiae, anno 1685 (Textus apud Google Books).
  2. E.g. sec. 2201 Codicis Familiae Californici.
  3. E.g. §§ 1313, 1314 I 2 et 1316 I 1 Codicis Civilis Germanici.
  4. Imperatoris Iustiniani Codex - Liber quintus: De incestis et inutilibus nuptiis..

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!