Bibliothecae Universitariae Lovanienses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rudera primae bibliothecae Universitatis Catholicae Lovaniensis quae sita erat a conditu anno 1835 via Namurcensi, et quae incendio deleta est anno 1914 a militibus Germanis.


Urbs Lovanii non solum sedes fuit trium dissimilium Universitatum studiorum, sed etiam propter eas, fuit sedes plurium inclytarum Bibliothecarum universitariarum.

Bibliotheca veteris Studii Generalis Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

A tempore quo Studium Generale Lovaniense conditum est anno 1425 usque ad annum 1636um, nulla fuit bibliotheca universitaria. Forsitan licebat studentibus libros manuscriptos et postea impressos quos possidebant in domibus suis professores inspicere.

Anno tamen 1636, bibliotheca universitaria condita est in Aula Pannorum.

Anno 1797, haec bibliotheca maxime aucta dono data est Scholae centrali Bruxellensi, quae continuatrix legalis erat veteris Universitatis suppressae, cum codices pretiosores repositi sunt Lutetiae inter thesauros Bibliothecae Nationalis.

Verisimiliter etiam, tempore Seditionis Francogallicae, cum res publicae turbabantur, multi libri aut codices pretiosi alio viam clandestinam usurpaverunt... Ita, in multis bibliothecis Europae inveniuntur libri et codices manuscripti qui pro certo e veteris Universitatis Lovaniensis librario veniunt.

Ita carta originalis eius conditus data anno 1425 erat anno 1909 in seminario Silvae Ducis ( s'Hertogenbosch), in Batavia, aut liber pristinus continens doctrinam Professoris Henrici de Piro qui Badapestini servabatur.

Bibliotheca Universitatis publicae Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

Universitas publica Lovaniensis, condita anno 1817, sibi etiam creavit novam bibliothecam.

Ab anno 1826, eius bibliothecarius fuit famosus eruditus Carolus Bernhardi.

Ei successit P. Namur.

Primus nucleus collectaneorum fuerunt libri bibliothecae municipis Lovanii quos urbs Lovanii anno 1817 dono dedit Universitati Publicae Lovaniensi.

Quod plus est, Universitas Publica Lovaniensis summam 20.000 florenorum a regimine accepit ad bibliothecam augendam.

Bibliotheca Universitatis catholicae Lovaniensis[recensere | fontem recensere]

Aedes hodiernae bibliothecae Universitatis Catholicae Lovaniensis quae reaedificata est post novum incendium anni 1940.

Haec bibliotheca creata est a die conditus huius Universitatis in urbe Mechliniae anno 1834.

Sedem habebat usque ad annum 1914 via Namurcensi Lovanii in aedibus constructis saeculo XVIImo.

Haec nova bibliotheca incendio deleta est a militibus Germanis in initio primi belli mundani, et ita disparuerunt multi libri moderni et veteres quos ab anno 1834 haec Universitas Catholica Lovaniensis colligebat aut dono accipiebat.

Attamen, contra id quod multi putant aut scribunt, hoc incendio non deleti sunt libri veteris Studii Generalis Lovaniensis quia anno 1797 eius codices et libri pretiosissimi allati sunt in bibliothecam Nationalem Lutetiae et tota collectio librorum (qui non alio furtive et clandestino iverunt) data est Scholae centrali Bruxellensi quae erat succestrix legalis prisci Studii Generalis Lovaniensis aboliti.

Ita bibliotheca Scholae Centralis Bruxellensis 80.000 librorum collegit quae postea dati sunt Bibliothecae Centrali Bruxellensi et deinde Bibliothecae Regiae Belgicae in qua adhuc servantur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wolfgang Schivelbusch, Die Bibliothek von Löwen. Eine Episode aus der Zeit der Weltkriege, Hanser, Monachii 1988 (iterum Francofurti ad Moenum 1993)
  • Leuven University Library, 1425 - 2000 : sapientia aedificavit sibi domum, curante Chris Coppens et alii, Leuven University Press, 2005