Jump to content

Bibliotheca Universitatis Graecensis

E Vicipaedia
Atrium tectum bibliothecae.

Bibliotheca Universitatis Graecensis est pars Universitatis Graecensis, maxima et scientifica et publica Styriae bibliotheca et tertia magnitudine Austriae.

Pars frontis constructae 1994-1996.

Origo Bibliothecae Universitatis Graecensis bibliotheca scholae est, quae anno 1573 impulsu Caroli II archiducis Austriae Interioris sodalibus Societatis Iesu instituta est. Papa Gregorius XIII huic scholae iura universitatis decernavit. Eo ipso bibliotheca statum bibliothecae universitatis accepit. Anno 1782, hic status ab Iosepho II imperatore abrogatus est, sed 45 annos post Franciscus I imperator Austriae omnia iura restituit. Anno 2004, partes medicae bibliotheca separata novae Universitatis Medicae factae sunt.

Bibliothecarii

[recensere | fontem recensere]

Tempore conversionis in publicam administationem duo bibliothecarii in universitate laboraverunt: moderator et adiutor. Initio saeculi XX bibliotheca 17 operarios habuit, quorum octo oficiales scientiales fuerunt. Usque ad annum 2000 numerus in Bibliotheca Universitatis Graecensis laborantium ad 120 auctus est.

Moderatores Bibliothecae Universitatis Graecensis sub administratione publica
1773-1774 Iosephus Bardarini (*1708; †1791), professor theologiea et philosophiae, rector universitatis
1775-1778Richardus Tecker (*1723; †1798), professor dogmaticae
1778-1783Franiscus de Paula Tomicich (*1729), professor iuris canonici, rector universitatis
1783-1797Augustinus Herz
1798-1814Iosephus Aloisius Jüstel (*1765; †1832), professor theologiae moralis, rector universitatis
1817-1832Marcus Sandmann (*1764; †1832), scriptor
1833-1852Johannes Krausler (†1852)
1853-1861Leopoldus Michelitsch
1861-1866Carolus Kreutzer
1866-1880Ignatius Tomaschek
1880-1895Aloisius Müller (*1835; †1901), rerum Hebraicarum studiosus
1895-1903Guilielmus Haas (*1842; †1918), deinde moderator Bibliothecae Universitatis Vindobonensis
1903-1910Antonius Schlossar (1849; †1942), iuris consultus
1910-1919Johannes Peisker (*1851; †1933), deinde Pragae professor historiae socialis et oeconomicae  
1919-1924Ferdinandus Eichler (*1863; †1945), professor rerum bibliothecarium
1924-1933Jacobus Fellin (*1869; †1951)
1934-1945Franciscus Gosch (*1884; †1952), archaeologus et rerum Slavicarum studiosus
1945-1953Wolfgang Benndorf (*1901; †1959)
1954-1971Erhard Glas (*1906; †1992)
1972-1988Franciscus Kroller (*1923; †2000), iuris consultus
1989-2006Sigrid Reinitzer (*1941), moderatrix Bibliothecae Universitatis Graecensis prima
2004-Werner Schlacher (*1955)

Possessiones

[recensere | fontem recensere]
Tabula commemorationis.

Principio millennii tertii, Bibliothecae Universitarios Graecensis prope trecies centena milia librorum imprimorum, plus 200 manuscripta, fere 1200 incunabula, 1400 scripta periodica currentia, multas reliquias hominum litteratorum fuerunt.

Fontes in lingua Germanica vel Anglica scriptae in pagina propriae linguae datae sunt. Nexus in columna sinistra sita est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]