Latinitas nondum censa

Bibliotheca Palatina (Heidelberga)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bibliotheca Palatina, olim Heidelbergae instituta, fuit locupletissima et magnifica librorum bibliotheca saeculo XVI facta, libros manu scriptos 3524 et impressos fere 5000 comprehendens. Bibliotheca primordialis clericalis condita est a Ludovico III electore Palatino (anno 1436 mortuo) et in ecclesia Sancti Spiritus posita. Quos libros elector Otho Henricus (anno 1559 mortuo) in bibliotheca nova Palatina incorporavit, una cum libris quos electores anteriores in castello habuerunt, necnon libris universitatis Heidelbergensis. In fine saeculi sedecimi Paulus Melissus, anno 1602 moriturus, bibliothecam procuravit.

Anno 1622, Heidelberga a militibus confoederationis Catholicae devastata, bibliothecam Maximilianus I elector Bavariensis papae Gregorio XV, pro adiumento gratias agens, dono dedit; qui bibliothecarium Leonem Allatium Heidelbergam misit ut transportationem librorum procuraret. Ab eo tempore igitur maior bibliothecae Palatinae pars in Vaticanam includitur. Aliqui libri Romam non missi in varias bibliothecas diffusi in Germania remanserunt.

Per constituta Consilii Vindobonensis anni 1816, 848 codices lingua theodisca manuscripti Heidelbergam transferendi erant. Profecto 847 "codices Palatini germanici" illuc in bibliothecam universitatis deportati sunt et sub signo "cpg" numerantur. Solus codex numeri cpg 848 postremus anno 1888 tandem e bibliotheca regia Parisina in Germaniam revenit cumque ceteris congregatus est: ille in totius orbis clarissimis manuscriptis habitis Codex Manesse. Totus hic codicum mediaevalium linguae theodiscae thesaurus amplitudine est quartus a collectionibus Berolinensi, Monacensi, Vindobonensi. Catalogizati in compluribus voluminibus, interdum etiam digitalizati omnibus libere legendi sunt.

Fridericus II in libro manu scripto De arte venandi cum avibus pictus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Leonard Boyle, ed., Bibliotheca Palatina, Druckschriften, Microfiche-Ausgabe. Monaci 1989-1995, ISBN 3-598-32880-X (opus), ISBN 3-598-32919-9 (index)
  • Elmar Mittler, ed., Bibliotheca Palatina, Druckschriften, Katalog zur Mikrofiche-Ausgabe. Voll. 1-4. Monaci 1999, ISBN 3-598-32886-9
  • Ludwig Schuba, Die medizinischen Handschriften der Codices Palatini Latini in der Vatikanischen Bibliothek. Aquis Mattiacis: Reichert, 1981, ISBN 3-88226-060-2 (Kataloge der Universitätsbibliothek Heidelberg, 1)
  • Ludwig Schuba, Die Quadriviums-Handschriften der Codices Palatini Latini in der Vatikanischen Bibliothek. Aquis Mattiacis: Reichert, 1992, ISBN 3-88226-515-9 (Kataloge der Universitätsbibliothek Heidelberg, 2)
  • Dorothea Walz, Die historischen und philosophischen Handschriften der Codices Palatini Latini in der Vatikanischen Bibliothek (Cod. Pal. Lat. 921 - 1078). Aquis Mattiacis: Reichert, 1999, ISBN 3-89500-046-9 (Kataloge der Universitätsbibliothek Heidelberg, 3)