Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bibliotheca Nationalis Indiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bibliotheca Nationalis Indiae.
Bibliotheca Nationalis Indiae.
Bhasha Bhawan, novum bibliothecae aedificium anno 2005 inauguratum.
Bibliotheca Nationalis die 1 Februarii 1953 omnibus patere coepit. Inter homines praesentís erant (laeva ad dextram) B. C. Roy, Maulana Azad, H. C. Mukherjee, S. S. Bhatnagar, Humayun Kabir, et B. S. Kesavan.

Bibliotheca Nationalis Indiae (Bengalice ভারতীয় জাতীয় গ্রন্থাগার bhāratīẏa jātīẏa granthāgāra ; Hindice भारतीय राष्ट्रीय पुस्तकालय bhāratīya rāṣṭrīya pustakālaya), Aliporae in vico Calcuttae sita,[1] est bibliotheca nationalis, per magnitudinem maxima bibliotheca in India, et civicum actorum publicorum receptaculum.[2][3][4] Administratur a Ministerio Culturae rei publicae Indicae. Eius propositum est materiam impressam in subcontinente productam colligere, conservare, disseminare. Principale aedificium inter amoenas Praedii Belvedere acras triginta stat. Inter res a bibliotheca servatas sunt plus quam 2.2 milliones librorum,[5] 86,000 tabulae geographicae, et 3200 manuscripta.[6] Palatium ante libertatem civicam captam erat domus publica gubernatoris generalis. Die 1 Februarii 1953, bibliotheca omnibus patere coepit, a Maulana Azad rite aperta.[7] Rector hodiernus est Arun Kumar Chakraborty.[8]

Iuxta bibliothecae terras sunt Horti Zoologici Aliporani, clarus locus periegeticus.

Statistica bibliothecae[recensere | fontem recensere]

> 22 700 000 libri
> 86 000 tabulae geographicae
> 3200 manuscripta
> 45 chiliometra spatii pluteorum
Conclavia legendi > 550 homines simul accommodare possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Das, Soumya. 2016. "National Library in Kolkata facing acute staff shortage." The Hindu, 16 Iulii 2016. Editio interretialis.
  • Kaula, P. N. [Prithvi Nath]. 1970. The National Library of India: a critical study. Mumbais: Somaiya Publications.
  • Majumder, Uma. 1987. India's National Library: systematization and modernization. Praefatio Ashin Das Gupta. Calcuttae: National Library.
  • Murray, Stuart. 2009. 'The Library an Illustrated History. Sicagi: ALA Editions.
  • Raman Nair, R. 1987. "National Library of India: A Historical Perspective." International Library Movement 9 (1). PDF.
  • Thankappan Nair, P. 2004. Echoes from Belvedere: home of the National Library. Calcuttae: Associated Book Agency.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Nationalem Indiae spectant.