Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bibliotheca Nationalis Australiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificium Bibliothecae Nationalis Australiae.
Conspectus in Bibliothecam Nationalem Australiae ex Lacu Burley Griffin Canberrae.
Primum Bibliothecae Nationalis aedificium in Xysto Kings Canberrae ab Eduardo Edward Henderson delineatum est.
Disputatio de ratione quaestu et conservatione Ioannae Blaeu Archipelagus Orientalis (1663) a Bibliotheca Nationali (2013).
Conspectus in Bibliothecam Nationalem Australiae ex Lacu Burley Griffin Canberrae autumno.

Bibliotheca Nationalis Australiae est maxima bibliotheca referentiae in Australia, quae secundum Actum Bibliothecarum Nationalium (National Library Act 1960[1][2][3][4][5]) officium habet "collectionis nationalis materiarum bibliothecarum propriarum tenendarum et excolendarum, amplá materiarum bibliothecarum propriarum ad Australiam et Australianos pertinentium collectione inclusá."[6] Quae collectio 6 496 772 res annis 2012 et 2013 comprehendit, cum 15 506 metris manuscriptorum.[3] Bibliotheca Parkes in vico Canberrae in Territorio Capitali Australiano sita est.[7] Inter res quas bibliotheca colligit sunt libri, magazinae, picturae, photographemata, tabulae geographicae, partiturae musicae, manuscripta, historiae orales, situsque interretiales.

Bibliotheca Nationalis Australiae, quamquam per Actum Bibliothecae Nationalis 1960 rite sanctum constituta, quasi bibliotheca nationalis fuerat, contra solum bibliothecam parlamentariam paene ab initio. Bibliotheca Parlamentaria Australiae anno 1901 constituta est ad Parlamentum Foederale Australiae nuper creatum adiuvandum. Ab initio, Bibliotheca Parlamentaria Australiae collectionem vere nationalem excogitare debuit. Consilium Bibliothecae Parlamentariae Coniunctum anno 1907, rogatore Friderico Gulielmo Holder Equite praeside, propositum Bibliothecae Parlamentariae Rei Publicae sic definivit:

Consilium bibliothecae exemplar prae se aspicere pergit, pro tempore cum Parlamentum in capite foederali constitutum sit, magnae bibliothecae publicae exstruendae, illius clarissimae Bibliothecae Congressionalis Vasingtoniae similis; talis quidem bibliotheca, ut nationis Australianae digna erit, domus litterarum, neque civitatis, neque aetatis, sed mundi, atque aeternitatis.[8][9]

Praesides bibliothecae[recensere | fontem recensere]

Homines sequentes director generalis vel aliter creati sunt:

Directores Generales Bibliothecae Nationalis Australiae
Ordinalis Magistratus Titulus Initium Finis Notae
+1, Arthurus Wadsworth Interim Commonwealth Parliamentary Librarian 1901 1927
+2, Kenneth Binns CBE Commonwealth Parliamentary Librarian 1927 1947
+3, Haroldus Leslie White CBE National Librarian 1947 1970
+4, Allan Percy Fleming CBE 1970 1974
+5, Georgius Chandler Director-General 1974 1980
+6, Harrison Bryan AO 1980 1985
+7, Warren Horton AM 1985 1999
+8, Jan Fullerton AO 1999 2010 [10][11]
+9, Anna Maria Schwirtlich 2011 2017 [12]
+10, Maria Ludovica Ayres 2017 praesens [13]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. NATIONAL LIBRARY ACT 1960 - NOTES et Situs interretialis, accessus 31 Iulii 2017.
  2. "NLA Annual Report 2015-2016". nla.gov.au .
  3. 3.0 3.1 "Collection statistics". Nla.gov.au .
  4. "CDP - How we collect" .
  5. Formula:Cite AHD.
  6. Anglice "maintaining and developing a national collection of library material, including a comprehensive collection of library material relating to Australia and the Australian people."
  7. "Our Building". National Library of Australia .
  8. Anglice "The Library Committee is keeping before it the ideal of building up, for the time when Parliament shall be established in the Federal Capital, a great Public Library on the lines of the world-famed Library of Congress at Washington; such a library, indeed, as shall be worthy of the Australian Nation; the home of the literature, not of a State, or of a period, but of the world, and of all time."
  9. "NLA.gov.au". NLA.gov.au 
  10. "HISTORY OF THE LIBRARY" .
  11. "Friends Farewell Jan Fullerton". National Library of Australia. 15 Septembris 2010 .
  12. Library Council Director-General and Executive Member Anne-Marie Schwirtlich, National Library of Australia Formula:Webarchive Archived.
  13. Director-General and Executive Member Dr Marie-Louise Ayres, National Library of Australia.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Biskup, Peter, et Margaret Henty, eds. 1991. Library for the nation. Belconnen Australiae: Australian Academic & Research Libraries; Canberrae: National Library of Australia. ISBN 086804475X.
  • Kenny, Janice. 1984. National Library of Australia: history and collections. Canberrae: National Library of Australia. ISBN 0642993130, ISBN 0642993149.
  • National Library of Australia. 1978. Principal manuscript collections in the National Library of Australia. Ed. 2a. Canberrae: National Library of Australia. ISBN 0642991200.
  • Thomson, John, ed. 1993. The people's treasures: collections in the National Library of Australia. Canberrae: National Library of Australia. ISBN 0642105979.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Bibliothecam Nationalem Australiae spectant.