Coordinata: 41°53′19.77″N 12°29′8.52″E / 41.888825°N 12.4857°E / 41.888825; 12.4857

Bibliotheca Apollinis Palatini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rmn-social-header-1-.svg
Bibliotheca Apollinis Palatini
Capitulum e Templo Apollinis inter ruinas visum
Capitulum e Templo Apollinis inter ruinas visum
Regio: Regio X
Genus aedificii: Bibliotheca
Confectum seu sacratum: 9 Octobris 28 a.C.n.
Patronus: Augustus
Architectus:
Blue pog.svg

Bibliotheca Apollinis Palatini iussu Augusti principis die 9 Octobris 28 a.C.n. sacrata est ad Palatium Romanum in porticu qui Aedi Apollinis Palatini adiacebat.[1] "Bibliotheca Latina Graecaque" a Suetonio appellatur;[2] de "bibliothecabus" autem in epistula quadam M. Aurelii principis legimus.[3] Saepe in hoc loco sessiones Senatus Romani tenebantur.[4] Paucos post annos iam locupletissima, si Horatio credimus, erat bibliotheca Palatina :

scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,[5]

Primus Gaius Iulius Caesar constituerat bibliothecas publicas Romae creare ac iam Varronem curae colligendorum librorum praefuerat, cum a morte, quominus destinatum perageret, prohibitus est. Post eum Asinius Pollio ex praeda de Parthinis, circa annum 38 a.C.n., bibliothecam in Atrio Libertatis a sese restituto populo aperuit. Nihilominus Augustus et ipse, sive quod ad pietatem erga patrem vel ad munera principis pertinere ducebat, sive etiam quod gloriae Pollionis invidebat, qui Marci Antonii fautor fuerat, ad imitationem bibliothecae Alexandrinae, hanc bibliothecam ad templum Apollinis collocavit.

Galenus auctor est bibliothecas maximas Palatinas principe Commodo combustas (ἡνίκα τὸ τῆς Εἰρήνης τέμενος ὅλον ἐκαύθη καὶ κατὰ τὸ Παλάτιον αἱ μεγάλαι βιβλιοθῆκαι).[6]

Unus e primis bibliothecariis fuit Gaius Iulius Hyginus .[7]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius, Historia Romana 53.1
  2. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 29
  3. Apud Frontonem, Epistulae 4.5 [Haines vol. 1 p. 178]; sed e correctione manus secundae "bebliotheca"
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 29; cf. Tacitus, Annales 2.37
  5. Horatius, Epistulae 1.3.17.
  6. Galenus, de comp. medic. 1.1 [XIII.362 Kühn]. Vide etiam Orosium, Hist. VII,16,3.
  7. Suetonius Gram. 20

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • M. L. Balensiefen, "Die Macht der Literatur: über die Büchersammlung des Augustus auf dem Palatin" in W. Hoepfner, ed., Antike Bibliotheken (Moguntiaci: von Zabern, 2002) pp. 97-116
  • Clarence Eugene Boyd, Public libraries and literary culture in ancient Rome. Chicago: Chicago University Press, 1915 Textus apud archive.org
  • Nicholas Horsfall, "Empty Shelves on the Palatine" in Greece & Rome 2a ser. vol. 40 (1993) pp. 58-67
  • William Marx, Apollon et Romulus. La place des bibliothèques publiques dans la cité, à Rome, depuis César jusqu’à Trajan. Lutetiae, 1988
  • "Aedes Apollinis Palatini" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 16-19
  • "Bibliothecae" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 84-85
  • O. L. Richmond, "The Augustan Palatium" in Journal of Roman Studies vol. 4 (1914) pp. 193-226 (vide pp. 201‑204)