Bias Prienensis
Jump to navigation
Jump to search
Bias Prienensis (Graece: Βίας ὁ Πριηνεύς; natus circa annum 590 a.C.n.; mortuus circa annum 530 a.C.n.) una cum Thale Milesio, Pittaco Mytilenaeo et Solone Atheniensi semper ad Septem sapientes numeratur. Ut illis etiam huic plurima dicta sententiaeque attributae sunt. Cum sint fontes incerti, multa de vita ac rebus gestis varie disputantur.
Sententiae[recensere | fontem recensere]
- "Omnia mecum porto mea." (Cicero, Paradoxa Stoicorum 1,1,8)[1]
- "Plures hominum sunt mali." (Ausonius, Ludus septem sapientum; Graece: "οἱ πλεῖστοι κακοὶ")
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Biantem Prienensem spectant. |
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Si haec sententia re vera Bianti attribuenda sit, incertum est. Seneca (De constantia sapientis 5,6) sententiam Stilponis Megarensis esse vult ("Omnia mea mecum sunt"; vide etiam Ad Lucilium, 9,18: "Omnia bona mea mecum sunt"). Phaedrus (Fabulae 4, 23, 14 et 26s.) Simonidem poetam post naufragium dicere facit: "Mecum mea sunt cuncta."
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |