Roman numeral 10000 CC DD.svg

Beverly Sills

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beverly Sills anno 1956. Photographema a Carolo Van Vechten factum.

Beverly Sills (25 Maii 1929; 2 Iulii 2007) fuit suprana operatica Americana, quae decenniis 1950, 1960, 1970 floruit.

Suum repertorium personas in operis ab Handelianis Mozartianisque ad Puccinianis, Massenetianis, Verdianisque comprehendit, sed actionibus partes supranarum coloraturarum in fabulis scaenicis vivis impressionibusque per discophona agentibus innotuit. Se cum operis Donizettianis consociavit, quarum multas partes egit et in impressiones discophonicas redegit. Inter suas partes proprias erant pars titularis in Lucia di Lammermoor Donizettiana, pars titularis in Manon Massenetiana, Marie in La fille du régiment Donizettiana, tres heroinae in Les contes d'Hoffmann Iacobi Offenbach, Rosina in Il barbiere di Siviglia Ioachimi Rossini, Violetta in La traviata Iosephi Verdi, et insignissime Elisabetta in Roberto Devereux Donizettiana.

Secundum The New York Times, "Eximiam artem technicam aetate florens exhibebat. Tarantara floralia ornatúsque perficere poterat, altis D et E-mollibus radiantibus in summo, facilique agilitate ut videbatur. Scrupulosá arte musicá, alacritate rhythmicá, vividoque textús sensu canebat."[1][2] Interpres radiophonicus in rete NPR dixit eius vocem "potuisse funem ligatum nere, infinitum ut videbatur, vel summá integritate crystalliná in undulas floraturae fulgidae altarumque notarum mirificarum displodere."[3][4]

Postquam a scaena anno 1980 recessit, generalis New York City Opera administrator facta est. Anno 1994, praeses Centri Lincolniensis, et tum anno 2002 Operae Metropolitanae facta est, ac se ab officio ad ultimum anno 2005 abdicavit. Suo nomine liberalitatis causá utebatur, plerumque ad defectiones natales prohibendas et tractandas.

De vita[recensere | fontem recensere]

Nata est Belle Miriam Silverman Crown Heights in vico Brooklynii, Novi Eboraci, matre Shirley Bahn (natá Soniá Markovna), musicá, patre Morris Silverman, negotiatore assecurationis.[5][6] Parentes erant Iudaei qui ex Odessa Ucrainae (tum parte Russiae) et Bucaresta Romaniae immigraverant. Loquebatur puella Iudaeo-Germanice, Russice, Dacoromanice, Francogallice, Anglice.[7]

Ei concessus est doctoratus musicae honoris causa ab Universitate Temple anno 1972, Universitate Novi Eboraci et Conservatorio Musicae Novae Angliae anno 1973, Universitate Harvardiana anno 1974, et Instituto Artium Californiensi anno 1975.

Cancro pulmonum obiit die 2 Iulii 2007, anno aetatis suae septuagesimo octavo, filiá praesente.[8] Corpus in Hortis Sharon, regione Iudaica Coemeterii Kensico Valhallae Novi Eboraci, sepultum est. Nomen Beverly Sills in Aula Gloriae Nationali Mulierum anno 1998 inscriptum est.[9]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "In her prime her technique was exemplary. She could dispatch coloratura roulades and embellishments, capped by radiant high Ds and E-flats, with seemingly effortless agility. She sang with scrupulous musicianship, rhythmic incisiveness and a vivid sense of text."
  2. Tommasini 2007.
  3. Anglice "Capable of spinning a seemingly endless legato line, or bursting with crystalline perfection into waves of dazzling fiorature and thrilling high notes."
  4. Libbey 2006: 782.
  5. Tommasini 2007.
  6. "Beverly Sills Biography (1929–)". Filmreference.com .
  7. Tommasini 2007.
  8. Mark Feeny, "Beverly Sills, people's diva, dies," The Boston Globe, 3 Iulii 2007.
  9. "Beverly Sills," National Women's Hall of Fame.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Beverly Sills spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Beverly Sills spectant.