Berumburgum

Locus: 53°36′0″N 7°19′0″E
Numerus incolarum: 2 743
Situs interretialis
Nomen officiale: Berumbur
Geographia

Berumburgum[1] seu Berumburga[2] (Theodisce et Sagterlandice et Saxonice Berumbur) est commune circuli Auriaci in Frisia Orientali atque Saxonia Inferiore situm. Cum aliis parvis communibus ad Hagam commune generale se coniunxit. Ad Berumburgum etiam vici Berumburgum (Theodisce Berumbur), Holzdorfium[3] (Theodisce Holzdorf) et Kleinheide (Theodisce Kleinheide) pertinent. Nomen "Berumburgum" "foedus agricolarum vici Beri" significat, qui vicus autem ad commune Hagam pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Berumburgum anno 1555 nomine Bherum Buer primo in actis descriptum est. Iam anno 1552 Lutke Haeyde vicus notus erat, Holzdorf anno 1805 conditus est. Diu Berumburgum ad Ducatum Frisiae Orientalis pertinuit, annis 1744 ad usque 1806 ad Borussiam, tum ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Berumburgum Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Berumburgum pars novi Circuli Norden factum est. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Anno 1971 Berumburgum ad commune generale Hagam accessit, ut administratio melior fieret. Anno 1977 Berumburgum circulo Norden dissoluto ad circulum Auriacum transiit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Emmius, U. (1616). Rerum Frisicarum Historia. Lugduni Batavorum: Elzevier.
- ↑ Schotanus, C. (1655). De geschiedenissen derkercken ende herformde leere van de vrye Frieslanden: una cum catalogus historicus et geographicus. Gysbert Sybes.
- ↑ Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Berumburgum spectant (Berumburgum, Berumbur). |
