Bertrandus de Sabellis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bertrandus quidam cardinalis diaconus S. Georgii in Velabro die 18 Februarii 1212 a papa Innocentio III creatus est, et in quarto Concilio Lateranensi mense Novembri 1215 adfuit.[1] Bertrandus de Sabellis (Romae natus; in Hispania die 9 Februarii 1223 mortuus) qui fortasse idem homo fuit, titulum presbyteri sanctorum Ioannis et Pauli adoptavit (papa Honorio III) mense Decembri 1216. Per bullam Multo sudore die 19 Ianuarii 1217[2] legatus est ad Provinciam et iuxta expeditionem sacram in Albigenses.[3] Episcopum Tolosanum Fulconem ad Franciam misit ut ibi cum Iacobo de Vitriaco aliisque Crucem praedicarent.[4]Ad debellationem urbis Marmandae et exstirpatione habitantium adfuit mense Iunio 1217.[5] Poëta carminis Canso de la Crosada Bertrandum post Tolosam mense Iulio 1217 frustra obsessam exstirpationem populi vovisse cantitat:

Que.l cardinal de Roma prezicans e ligens
Que la mortz e lo glazis an tot primeramens,
Aissi que dins Tholoza ni.ls apertenemens
Negus hom no l remanga ni nulha res vivens
Ni dona ni donzela ni nulha femna prens
Ni autra creatura ne nulhs efans laitens,
Que tuit prengan martiri en las flamas ardens.

("Cardinalis Romanus sic praedicans et legens: mortem et gladium omnia statim tenendum, ita ut neque in Tolosa neque in terris appertinentibus ullus homo remanere posset neque ulla res vivens neque mulier neque virgo neque femina praegnans neque alia creatura neque infans lactens, ita ut omnes martyrium haberent in flammis ardentibus.")[6] Anno 1220 de Ioanne de Montelauro praeposito ecclesiae Magalonensis iudicavit.[7] Mox rursus legatus est in Hispaniam ibique satis iuvenis mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Berterannus Sancti Gregorii in Velum" [sic]: Achille Luchaire, "Un document retrouvé" in Journal des savants (1905) pp. 557-568 p. 561
  2. Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 19 pp. 626-627
  3. Canso de la Crosada 186-214 passim; Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 592-601, 605-606B
  4. Guillelmus de Podio Laurentii, Chronica 28
  5. Canso de la Crosada 212; Guillelmus de Podio Laurentii, Chronica 30
  6. Canso de la Crosada 214 vv. 124-130
  7. Hauréau (1864) pp. 14-16

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Norbert M. Borengässer, "Savelli, röm. Adelsfamilie (de Sabellis)" in Biographisch-bibliographisches Kirchenlexikon vol. 8 (1994) coll. 1446-1447 [Situs venalis]
  • M. B. Hauréau, ed., Quelques lettres d'Honorius III et de Grégoire IX extraites des manuscrits de la Bibliothèque du Roi (Lutetiae, 1864) pp. 14-17

Nexus externi[recensere | fontem recensere]