Bernhardus Baumann

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bernhardus Baumann
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 31 Ianuarii 1958; Wanne-Eickel
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the 21st Hamburg Parliament, Member of the Hamburg Bürgerschaft, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus, Oeconomus

Consociatio

Factio: Alternativa pro Germania
Religio: irreligion

Bernhardus (Germanice Bernd) Baumann (natus die 31 Ianuarii 1958 in Wanne-Eickel) rerum politicarum peritus Germanicus factionis AfD est.

Eruditio et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam testimonium maturitatis accepit, Baumann Bauci oeconomiae studebat et anno 1991 doctor promotus est. Deinde diversis societatibus editoriis operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Baumann anno 2013 ad factionem AfD accessit et anno 2014 legatus regionis Altonae Hamburgi electus est. Anno 2015 legatus ad parlamentum Hamburgi et die 24 Septembris 2017 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. A die 27 Septembris etiam secretarius suae fractionis in Dieta foederali est[1]. Die 24 Octobris 2017 in Dieta Foederali alias factiones vituperabant, quod consilium cepissent, non senissimum legatum, sed peritissimum primam sessionem recturum. Id qua de causa fecissent, ne legatus factionis AfD sessionem Dietae Foederalis recturus sit. Id nemo ausus esset nisi Hermannus Göring nazista, qui impedivisset, ne Clara Zetkin communista anno 1933 primam orationem in Dieta Imperii haberet. Cuius autem facti non recte meminit, ut videtur[2].

Familia[recensere | fontem recensere]

Baumann uxorem duxit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]