Bernardus de Tribus Viis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Versus Latini in tympano portae inscripti

B[ernardus] de Tribus Viis (Francogallice a posterioribus Bernard de Tréviez seu Tréviers nuncupatus) ille est qui ad tympanum portae Ecclesiae Cathedralis Magalonensis versus Latinos hexametricos aut exaravit aut exarari iussit:

Ad portam vite • sitientes quique venite:
Has intrando fores • vestros componite mores:
Hinc intrans ora • tua semper crimina plora:
Quicquid peccatur • lacrimarum fonte lavatur.
B D III Viis fecit hoc anno inc. do. (M)CLXXXVIII

Multi saeculis XVII, XVIII, XIX asseverabant idem Bernardum recensionem antiquissimam romancii Pierre de Provence et la belle Maguelonne Occitane composuisse, sed falso ut videtur. Fabula enim saeculo XIV, neque antea, Francogallice scripta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.