Bernardus Boll

Bernardus (Theodisce Bernhard) Boll (natus Johann Heinrich Boll Stutgardiae die 7 Iunii 1756; Friburgi Brisgoviae die 6 Martii 1836 mortuus), ab anno 1827 usque ad mortem fuit primus archiepiscopus Archidioceseos Friburgensis.
Vita
[recensere | fontem recensere]Apud Iesuitas Rottovillae theologia studuit. Deinde monasterium Cisterciensem apud Salem ingressus est. Sollemni professione anno 1776 emissa, 1780 sacerdos ordinatus est. In monasterio necnon in Universitate Firburgensi philosophiam docuit.
Archidioecesi a Pio Papa VII anno 1821 erecto, candidati idonei et papae et Magno Duci Ludovico I Badensi difficile inveniebantur. A Magno Duce Badensi Bernardum Boll anno 1824 propositum Leo Papa XII anno 1827 tantum probavit. Die 21 Octobris 1827 a Ferdinando Augusto de Spiegel, Archiepiscopo Coloniensi, Boll consecratus est.
Propter aetatem valetudine deficiens, Boll potestati Magni Ducis Badensis vix restitit. Renuntiationem suam papae obtulit; antequam autem responsum acciperet, die 6 Martii 1836 mortuus est.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Friedrich von Weech: "Boll, Bernhard", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 3 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1876), p. 108.
- Christoph Schmider: Die Freiburger Bischöfe: 175 Jahre Erzbistum Freiburg. Eine Geschichte in Lebensbildern. Freiburg i. Br.: Herder Verlag, 2002. ISBN 3-451-27847-2.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bernardum Boll spectant. |
- “Curriculum vitae” e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
|
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
|
Bernardus Boll (1827-1836) • Ignacius Antonius Demeter (1836-1842) • Hermannus de Vicari (1843-1868) • sedes vacans (1868-1882) • Ioannes Baptista Orbin (1882-1886) • Ioannes Christianus Roos (1886-1896) • Georgius Ignatius Komp (1898) • Thomas Nörber (1898-1920) • Carolus Fritz (1920-1931) • Conradus Gröber (1932-1948) • Wendelinus Rauch (1948-1954) • Eugenius Victor Paulus Seiterich (1954-1958) • Hermannus Schäufele (1958-1977) • Anscharius Saier (1978-2002) • Robertus Zollitsch (2003-2013) • Stephanus Burger (2014-) | |

