Bernardina Lordensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Bernadetta Lapurdensis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Bernadetta Lapurdensis
Bernadette Soubirous.png

Virgo
Nata 7 Ianuarii 1844
Mortua 16 Aprilis 1879
Patrona aegri, paupertas, Lorda, pastores
Gloriole.svg Index Sanctorum

Maria Bernarda Sobeirons, "Bernardicta Soubirous" vel "Bernadetta Lapurdensis" appellata (Francogallice: Bernadette Soubirous, Occitanice: Maria Bernarda Sobeirons), sancta de Lapurdo, Gallia. Lordae nata, parentes eius fuerunt Franciscus et Aloysia Sobeirons (Francogallice, "Soubirous"). Adhuc puella, nec in studium nec in bonum nomen ingressa est. Pater eius male accusatus fuit et in carciunculo vetere vitam degebat. Anno percurrente 1864, Beatus papa Pius IX definivit conceptionem Beatae Mariae Virginis immaculatam dogma catholicum. Abhinc annos quattuor, Bernadetta in petram accessit duabus puellis concomitantibus, nec non Beatae Virginis speciatim Mariae experimentum habuit. Die 11 Februarii mensis censebatur experimentum mysticum marialeque. Percucurrit cito fama apparitionum, et puella semper aegrotans numquam? divino modo sanata est. Ingressa est congregationem Filiarum a Charitate in Nevers, ubi mortua est in odore sanctitudinis personalis die 16 Aprilis 1879.

A Romano Antistite Pio XI beatificata 1925 atque in Sanctorum catalogum anno 1931 adscripta est. Dies festi annualis eius in 11 Februarii in Romani ritus Calendario exstat, memorante Ecclesia ritus Latini primae apparitionis Beatae Maria Virginis.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!