Jump to content

Berikon

E Vicipaedia
Wikidata Berikon
Res apud Vicidata repertae:
Berikon: insigne
Berikon: insigne
Civitas: Helvetia
Locus: 47°21′9″N 8°22′25″E
Numerus incolarum: 4 776
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Berikon

Gestio

Procuratio superior: Provincia Bremogarti

Geographia

Superficies: 5.38 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Rudolfstetten-Friedlisberg, Widen, Birmensdorf, Oberwil-Lieli, Zufikon

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Würenlingen

Tabula aut despectus

Berikon: situs
Berikon: situs

Bericum (Germanice: Berikon) est municipium et vicus in Helvetiae regione Mutschellen, supra Rusae vallem.

Berikon

Situm est municipium in colle Holzbirrliberg supra Rusae vallem atque sub Leporis montem (Germanice: Hasenberg), ab transitu Mutschellen ad meridiem. Altissimus locus est in 670m supra mare, infimus autem in 522m altitudine. Apud Bericum Inferiorem venit Rummelbach, fluminulum ex colle, qui in finibus Dietikon Reppisch influit.

De vico ipso

[recensere | fontem recensere]

In initio erant vici duo (Bericum superior et Bericum inferior), sed uni facti sunt. Totus vicus aedificatus est in fere una via, propterea vicus est longissimus.

Nomen vici primo scriptum est anno 1153: Berchheim. Postea mutatum est ad Bergheim, Berchan, Berkein, et in fine Berikon. In illo tempore erat locus iudicii Hapspurgiensis praefecturae ibrae Affoltern.

De vico diviso

[recensere | fontem recensere]

Anno 1374 empta sunt jura et judicia inferiora ab civitate Bremogartum, quae instituit advocatiam. Cum esset regio occupata a Confoederationis copiis anno 1415, primo erat Bericum sub regno Turici; postea autem divisum est in duas partes: Bericum Inferior factum est pars Rohrdof praefecturae comitatis Aquarum; Bericum Superior autem pars Cellae Praefecturae civitatis Bremogarti.

De Tempore Francogallorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1798, occupata est tota Helvetia a Francogallis. Primo nunc erat uterque vicus pars pagi Aquarum; anno 1803 autem Argoviae pars factum est. Etiamque ad unus vicus nunc facti sunt. Francogalli Napoléone amisso, Helvetiam reliqerunt. Anno 1815, Helvetia iterum erat natio libera.

De temporibus hodiernibus

[recensere | fontem recensere]

Anno 1902, condita est Ferrovia BD, quae transitum Mutschellen etiamque ergo Bericum transit. Ad annis 1950 Bericume erat vicus agrestis 900 circiter incolarum. Postea autem multi Turici urbis laborantes in Bericum habitare constituerunt; ergo hodie municipii sunt incolarum plus quam 4000.

De Magistratu

[recensere | fontem recensere]

Legem facit conventum civium ut exequens magistratus sit consilium municipii; iudicium est in Bremogartum.

Consilium Municipii

[recensere | fontem recensere]
  • Petrus Oggenfuss, Major Consul
  • Rosa Maria Groux, Major Consul Vicarius
  • Felix Baur, Consul
  • Alfredus Bossard, Consul
  • Stephanus Bossard, Consul

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Berikon spectant.