Bergfelda
Appearance
Res apud Vicidata repertae:

Civitas: Germania
Locus: 52°32′38″N 10°50′42″E
Numerus incolarum: 881
Situs interretialis
Locus: 52°32′38″N 10°50′42″E
Numerus incolarum: 881
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Circulus Gifhorn, Brome
Geographia
Superficies: 10.62 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Tülau, Parsau, Tiddische, Barwedelum, Ehra-Lessia
Territoria finitima: Tülau, Parsau, Tiddische, Barwedelum, Ehra-Lessia
Bergfelda[1] seu Bergfeldum[2] (Theodisce et Saxonice Bergfeld; quoque Saxonice Bargfeld) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Gifhornensis est. Bergfelda ab anno 1974 ad commune generale Brome pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Commune Bergfelda anno 1135 primo in actis descripta est. Tum ad monasterium in Luttera Regali pertinuit. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Ab anno 1972 pars communis generalis Rühen erat, ab anno 1974 ad Brome pertinet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Bünting, H., & Letzner, J. (1702). Braunschweig-Lüneburgische Chronica, Oder Historische Beschreibung der Durchlauchtigsten Herzogen zu Braunschweig und Lüneburg. Gedruckt bey Caspar Johann Jakobi.
- ↑ Köbler, G. (2016). Orte in der deutschen Ortsgeschichte. Wikiling-Zier. Universitas Leopoldino-Franciscea.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Bergfelda spectant (Bergfelda, Bergfeld). |

