Beresina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Beresina
Longitudo 613 chm
Decursus aquae 145 (in ostio) /s
Area systematis 24 500 chm²
Fons Prope Dokšicy urbem
Ostium Danapris
Regio Ruthenia Alba

Beresina[1] (Albaruthenice Бярэ́зіна) est flumen Rutheniae Albae. Longitudinis 613 chm est. Longissimum est flumen, quod in Ruthenia Alba et initium et ostium habet, Prope Dokšicy urbem in regione Vitebscensi incipit et per regiones Minscensem, Mohiloviensem et Homelensem fluit, ut in Danaprim prope vicum Bjaragavaja Slabada effundatur. Bobruisca et Borisovium urbes ad Beresinam sitae sunt.

Beresina tempore eluvionis vernae

In pugna ad Beresinam Napoleonis exercitus anno 1812 victus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Beresīna, Ioannes Radvanus in Radiviliade, p. 132:
                Qua Beresina nitens praetexit arundine ripas.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 54°53′1″N 27°42′11″E, 52°32′59″N 30°15′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica