Benitus Jacovitti

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Benitus Jacovitti
Res apud Vicidata repertae:
Benitus Jacovitti: imago
Nativitas: 9 Martii 1923; Interamnia Frentanorum
Obitus: 3 Decembris 1997; Roma
Patria: Italia, Regnum Italiae

Officium

Munus: comics artist

Memoria

Laurae: Yellow Kid Award
Benitus Jacovitti

Benitus Jacovitti (natus in Interamniae Frentanorum 19 Martii 1923 - mortuus Romae, 3 Decembris 1997) fuit auctor librorum nubeculatorum Italicus.

De vita et operibus[recensere | fontem recensere]

Benitus Jacovitti in Termoli oppido Molensis natuus est. Iam a prima pueritia suum studium de arte visuali librisque nubeculatis ostentare coepit, ita ut pingeret carbone fabellas in pavimento viarum in suo vico. Etiam tum puero, cum familia migravit primum Maceratam, post Florentiam, ubi Artis Lyceum frequentavit.

Jacovitti decursum incepit anno 1939, vulgans Pippo e gli Inglesi librum nubeculatum in paginis satirici diarii Il brivido. Sua peritia artis visualis mox animadversa est a hebdomadae diario Il Vittorioso, quo ei laborem dedit per proximos annos. Ita Jacovitti laboravit cum Il Vittorioso ac domo editoria AVE usque anno 1966. Anno 1957 Jacovitti invenerat Cocco Bill suam clarissimam personam, nec tamen cum Il Vittorioso, sed in paginis diarii Il Giorno dei Ragazzi. Abhinc annum 1968 etiam cum diario Il Corriere dei Piccoli laboravit. Diarium quoque Linus libros nubeculatos eius per paucos annos divulgavit.

Postrema sua societas fuit cum diario Il Giornalino (domo editoria Sanpaolo), quo adhuc divulgat fabulas de personae eius Cocco Bill, quas a discipolo eius Luca Salvagno scribentur. Per postremos annos vitae libris nubeculatis eius atramentum dedit auctor Nedeljko Bajalica Helveticus.

Per suam vitam Benitus Jacovitti praeter libros nubeculatos fecit imagines pro notitiis et multos ac claros commentarios scholae, appellatos Diario Vitt. Abhinc annum 1950 etiam satiricus auctor evasit, quoniam multas immagines de praesentia publica negotia fecit in paginis diarii Quotidiano.

Benitus Jacovitti efflavit animam Romae propter sanguinis eruptionem.

De arte et personis[recensere | fontem recensere]

Benitus Jacovitti haud dubie singularem stilum habebat : enim suae personae chartaceae mox praeclarae evaserunt quod habebant particularem speciem (cogitetur de forma nasorum et immanibus pedibus) et mores varios, interdum hilares, interdum foedos. Gravis autem est praesentia rerum variarum (exempli gratia lucanicarum, vermium, talorum aut calamorum) sparsarum passim in imaginibus, quarum iuvabant ut omnes loci vacui complerentur.

Benitus Jacovitti centenas personas invenit, explorans omnia genera, ex western genere ad criminum fabellas. Clarissima eius persona certe est quinquagenarius Cocco Bill, sed aliae personae eventum satis magnum attigerunt. Exempla huius rei sunt Zorry Kid ultor, Jak Mandolino latro, Pop Corn parvus daemon, Cip (l'Arcipoliziotto), Zagar fur, Tom Ficcanaso. Personae eius exordii sunt Pippo, Pertica et Palla, qui instituunt globum 3P appellatum.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]