Bemerkungen über einen Fall von Zwangsneurose

E Vicipaedia

Bemerkungen über einen Fall von Zwangsneurose (Observantiae casu singulari de neurosi obsessiva) est opus a Sigismundo Freud anno 1909 divulgatum, quo cursus therapiae psychoanalyticae describitur aegroti adulti cum symptomatibus neurosis obsessivae.

In literatura psychoanalytica clariores sunt descriptiones plenissimae et vitae sexualis aegroti et cogitationum obsessivarum de methodo carnificinae: Condemnatus ligatus sit; sedi eius imponatur olla, qua admittantur ratti, qui in aegrotam se terebrent. Apud "virum rattorum" Freud nexum neurosis inter amorem et odium evolvit.

Continentia[recensere | fontem recensere]

Opus ex partibus tribus compositum est: praefatione, descriptione historiae aegroti, Ernst Lanzer, et parte 'ad theoriam'.

Praefatio[recensere | fontem recensere]

Initio S. Freud descriptionem brevem dat separatque opus suum in partes duas:

... continent ... primum communicationes et fragmenta aegrotationis casu singulari de neurosi obsessiva affecto, ... Secundum ... , casuum analysi conceptorum pristinorum ope rationes et aphorismi singulares de genese atque machinationibus diligentioribus processuum obsessivorum animi ... 

Historia plena, scripsit, non divulgare oportet, quia

molestiam afferens urbis magnae attentio, quae ad medicam meam actionem perseparatim spectat, mihi narrationem tractationis integram non licet.

Tamen

tum se tradit rem paradoxica, ut ante cuius aegroti publice diripiendam dare licuerit res occultas intimas, quibus is ignotus restet, quam maxime innoxias apertasque ..., quibus notus ...

Secundum Freud psychoanalysis obsessivae neurosis gravior quam casus hysteriae est, et in

lingua obsessivae neurosis tamquam dialectos linguae hystericae

videt, quamquam sine conversione hysterica, ut ea ex anima in innervationem somaticam aegrotorum hystericorum. Praeterea aegroti neurosis obsessivae hystericis rarius in tractationem psychoanalyticam procedere solent.

Ii dissimulant in vita quoque status suos, donec effici potest, et ad medicum in gradu mali tum demum progressivo quaerunt.

Igitur Freud, imperfectis rebus causa, munera aliorum sequenda necesse esse concludit.

E historia aegroti (I. Aus der Krankengeschichte)[recensere | fontem recensere]

Haec pars ipsa ex octo constituta est: Primo praesentatio aegroti, secunda (A.) de initio tractationis, tertia (B.) de sexualitate infantili, quarta (C.) de magna timore obsessivo (rattorum), quinta (D.) de introductione intellectionis curae, sexta (E.) de quibusque imaginationibus obsessivis et translatione earum, septima (F.) de ansa morbi, et octava (G.) de complexu paternali atque dissolutione ideae rattorum.

Praesentatio aegroti[recensere | fontem recensere]

Freud iuniorem virum eruditione academica se introduci notat, ita ut valetudo eius conformationibus obsessivis graviter abhinc annis quattuor affecta esset.

Principale argumentum calamitatis suae sint timores, ut duobus hominibus, quos amet, aliquid usu veniret, patri et matronae certae, quam colat. Praeterea sentiat obsessivos impulsus, ut exempli gratia se novaculae ope collum decidere; et producat interdicta, quae etiam ad res negligendas spectant. Luctatione hac contra ideas suas annos perdiderat et hinc in vita superatus sit.

Ad theoriam (II. Zur Theorie)[recensere | fontem recensere]

Pars de theoria neurosis obsessivae brevior est et in capita tria explicatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • 1909 : Jahrbuch der psychoanalytischen und psychopathologischen Forschung, Band 1 (2), 357-421.

Nexus interni

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.