Bellus Mons prope Turones
Coordinata: 47°23′00″N 0°40′20″E / 47.3833333°N 0.67222°E
Bellus Mons prope Turones,[1] Francogallice Beaumont-lès-Tours, fuit commune praefecturae Ingeris et Ligeris, anno 1823 abrogatum, cuius terrae hodie inter suburbia Turonensia comprehenduntur. Ibi olim florebat abbatia Belli Montis [fr], ubi mense Maio 1444 Margarita Andegavensis cum matre Isabella Lotharingiae morabat dum induciae Turonenses inter Anglos et Francicos conveniebantur. E quibus colloquiis evenit futurum Margaritae cum Henrico VI matrimonium.[2]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "[Abbatia] Belli-montis Monialium prope urbem, Beaumont prés de Tours" (p. 166 apud Google Books)
- ↑ Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires (2 voll. Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) vol. 1 pp. 231-232