Latinitas nondum censa

Bellum popularium Castellanorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Populares Castellani urbes Castellae centralis ceperunt (in purpura), dum copiae imperiales attinuerunt urbes in Vandalitia (viride pictas)
Passio ducium Popularium, Ioannis Padillae, Ioannis Bravi, et Francisci Maldonadi

Bellum popularium Castellanorum[1] vel Bellum Communitatum[2] (Hispanice: Guerra de las Comunidades de Castilla) fuit rebellio nobilium minorum et civium Castellae ("Populares" vel "Communiarii"[3]) contra Carolum Imperatorem inter annos 1520 et 1521 gesta.

De initio belli[recensere | fontem recensere]

Ferdinando II mortuo, Carolus dux Burgundiae rex Castellae et Aragoniae coronatus est, et secum in Hispaniam duxit consiliarios et legatos Flandricos. Nec rex nec suis sermonem Castellanorum loquebant. Carolus Sacrum Imperium Romanum sibi voluit, et multas pecunias ex civitatibus et nobilibus Castellanis imperavit. Senatus nobilium et urbium convocavit in Compostella sed Castellani pecunias regaverunt regi. Tum rex senatum demissit. Alterum senatum vocavit in Brigantio, et tum pecunias ad se coronandum obtinuit.

Dein senatus municipalis Toleti ceperunt Ioannes Padilla et Petrus Lassus Vega. Procuratores regis expulsaverunt et rem communem vel communitatem Toletanam (Hispanice: Comunidad) creaverunt, ipsi duces communiarii (Hispanice: comuneros). Communiarii vel Populares in urbibus aliis Castellae surrexerunt: in Burgis, Guadalaxara, Legione, Abula, Segovia, Zamora, Matrito.

Petitiones Popularium[recensere | fontem recensere]

Communiarii in concilio petitiones subscripserunt.

  • Vectigalia et pecunias illicite imperatas in Brigantino senatu abolire.
  • Castellanis necnon Flamdriacis dare munera publica.
  • Nullas pecunias ex Castellanis tributas ad negotios imperiales mittere.
  • Rege absente, Castellanum regentem nominare.

Bello incepto[recensere | fontem recensere]

Copiae imperiales contra Segoviam profecti sunt mense Iunio 1520. Ioannes Bravus dux communitatem Segoviensium proclamavit, et auxilium petivit Padillae Toletanorum et Zapata Matritensium. Copiae populares imperiales superaverunt et ad Abulam iter fecerunt. Ibi curtes Popularium proclamaverunt cum legatis Toleti, Segoviae et Salmanticae.

Mox, Hadrianus vicarius regis Caroli, ipse etiam Flandricus cardinalis iussit duce Fonseca tormenta ex urbe Methyna Campestre. Sed cives tormenta imperialibus negaverunt, et dux urbem conflagravit. Methyna cremata, urbes permultae Castellae legatos ad curtes communiarium miserunt. Populares tunc Torsillas urbem vero occupaverunt, tentaturi num Ioanna regnum gubernare possit.

Populares victores terras et prigilegia, qua optimates et nobiles male ex magistratibus popularibus ceperunt, populo dederunt. Ob hanc causam Hadrianus optimates vicit causae regis.

Clades Communiarium[recensere | fontem recensere]

Arx Torlobatonis, a Popularibus capta anno 1521

Mense Novembre 1520 Populares et Imperiales pugnaverunt apud Torsillas, et Cummuniarii victi sunt. Copiae imperiales Torsillas intraverunt et cum urbe reginam Ioannam. Carolus imperator in urbe Wormatia ad suplicium damnavit 149 duces populares in edicto decembris 1520. Anno 1521 ineunte, Communiarii urbem munitam Torlobatonem ceperunt et populaverunt per dies 4, sed copiae imperiales mox contra eos profectae sunt.

Tum mense Aprili copiae Popularium reductae sunt in numero. Imperiales impetum ultimum fecerunt contra Communiarios ad oppidum Villalar. Die 23 Aprilis fuit clades maxima causae Popularium. Copiis victis, duces Bravum, Padillam et Maldonadum Imperiales ceperunt, et postrero die patibulaverunt.

Urbs Toletana mansit sub potestate Popularium usque ad mensem Octobris, Maria Pacheco, Ioannis Padillae viudata, ducissa.

Induntia? regia[recensere | fontem recensere]

Etiamsi duces Popularium anno 1521 damnati sunt a rege, anno 1522 ipse Carolus indulgentiam plenariam dedit communiariis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Populares Castellani - Ioannes Genesius Sepulveda Cordubensis, 1571: Libri XV de rebus gestis Caroli V imperatoris, Libri II-III
  2. Bellum "Communitatum" (1977)
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.