Latinitas bona

Bellum civile Byzantinum (1341–1347)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bellum civile Byzantinum fuit bellum inter annos 1341 et 1347 gestum mortuo Andronico III de imperio Byzantino regnando. Filius imperatoris nuper defuncti Ioannes V Palaeologus una cum Anna Sabaudiae et Patriarcha Oecumenico Constantinopolitano Ioanne XIV necnon Alexio Apocauco tutorem tunc ab Andronico per infantiam filii sui selectum Ioannem VI Cantacuzenum impugnavit. Hoc in bello praecipue nobilitas Ioanni imperatori favebat dum vulgus Ioannem VI imperatorem optabat. Etiam gestum est bellum ad quantum sectam Hesychasticam ritui Orthodoxo valituram esse constituendum.

Cum minister atque amicus bonorum consiliorum Andronici III fuisset Cantacuzenus imperatore defuncto ex anno 1341 in loco infantis eius adhuc puerilis aetatis frenas imperii moderabat. Mense autem Septembri eiusdem anni Alexius Apocaucus una cum patriarcha Ioanne XIV seditionem paravit novumque consilium imperii procurandi instituit. His rebus cognitis Cantacuzenus a copiis suis mense Octobri coimperatorem Ioannis VI appellatus est quare utraque factio ad vim atque arma descendit.

Initio copiae consilii imperii bene ac feliciter pugnabant. Insurrectionibus, quae praecipue contra nimiam licentiam nobilitatis erruperant, ubique contentis plurima Thraciae et Macedoniae oppida consilio subiugata sunt. Iuvante autem Stephano IV rege Serbico et Umur Beg principe Turcico Ioanni VI belli fortuna versa est hactenus, ut anno 1345, etsi a Stephano deceptus esset et Umur Beg castra sua desererat, hostes debellavit cum Orchanes I sultanus Ottomanidarum ei auxilio veniret.