Bellum Syriacum

E Vicipaedia
Bellum Syriacum

Maris Aegei charta anno fere 192 a.C.n.
Annus: 192–188 a.C.n.
Locus: Graecia, Asia Minor
Fortuna: Pax Apamena
Territoriae mutatae: Regnum Pergamenum Lydiae, Phrygiae, Mysiae, Pisidiae atque Pamphyliae potitum est.
Rhodii Cariam Lyciamque obtinuerunt.
Exercitus
Regnum Seleucidarum
Foedus Aetolicum
Athamania
Regnum Cappadociae
Res publica Romana
Foedus Achaicum
Pergamum
Rhodus
Regnum Macedonicum
Duces
Antiochus III
Hannibal
Lucius Aemilius Regillus
Scipio Asiaticus
Scipio Africanus
Philippus V
Eumenes II

Bellum Syriacum,[1] vel rarius bellum Antiochenum, inter annos 192 usque 188 a.C.n. inter rem publicam Romanam sociosque eius atque Antiochum III regem Seleucidarum gestum est.

Ante quam bellum exarsit, Antiochus iam ex anno 196 a.C.n. per decennium foedera cum sociis icere studuerat, qui se in bello rei publicae inferendo auxilium essent laturi. Bello autem suscepto, mox Romani ingentem victoriam adepti, Antiochum ad pacem ad Apameam componendam coegerunt hac condicione, ut omnibus Asiae Minoris partibus ultra Tauros montes sitis abstineret. Postquam constitutum est regiones partas sociis clientibusque Romanis gubernandas dare Romani totius maris Aegaei dominium sunt assecuti.  

Quomodo bellum sit eruptum[recensere | fontem recensere]

Praeludium: Anni 218 usque 196 a.C.n.[recensere | fontem recensere]

Anno 218 a.C.n. internum mare quinque in partibus erat divisum: Ad orientem dominia Diadochorum dictorum, id est Seleucidarum, Ptolemaeorum nec non Antigonidarum regnum, ad meridiem Carthaginienses Romanam rem publicam opponebant. Romani autem sequentibus annis non solum Poenos secundo Punico bello 218 usque 201 a.C.n. gesto superare eosque in Africam comprimere, sed eodem fere tempore etiam Philippum V regem Macedonicum finibus pellere valuerunt. Praesertim cum foederibus se Pergameno regno, Aetoliae foederatis civitatibus nec non Rhodium civitate ad Philippum mari arcendum iunxissent extunc vigilandum eis erat, ne quid Philippus in Graecia contra pacis condiciones molliretur. 

Ille autem iam ante quam a Romanis primum superatus est „foedus praedatorium“ cum Antiocho III rege de dividendo Ptolemaeico regno icerat, quo constituto alter quinto Syriaco bello Syriam Coele dictam, alter Aegyptiorum arces per Graeciae adfinitas insulas sparsas occupavit. Qua re perterriti minores Graeciae civitates rem publicam exhortaverunt, ut sibi in pulsando Philippo liminibus opem ferret. Secundo deinde bello Macedonico (200–196 a.C.n.) exarso etiam foedus Achaicum copiis subsidiisque Romanis auxilio venire constituit.

Itaque Romani bellis undique retenti Antiochum impedire nequiverunt, quominus maximae Asiae Minoris partis itemque Cariae Lyciaeque, quas ipse Philippus nuper a Ptolemaeis ceperat, potiretur. Tamen rex quadam oppida vicosque minoris momenti Rhodiis cessit, ne ab iis simul ac Romanis opprimeretur[2]; Ephesum urbem autem ad classem augendam retinuit. Exinde usque ad Hellespontum tendens etiam alias civitates a Philippo paulo ante partas suo imperio adiunxit ratus enim eum brevi apud Cynoscephalas a Romanis devictum copiis ad se arcendum carere. Ne communi pace in Asia Minore cohibetur anno proximo copias in Europam traiciens Thraciam eiusque caput Lysimacheam expugnavit, quam magno sumptu ad pristinam gloriam restrui curavit[3]  filiumque eius Seleucum IV eius praesidem designavit.[4]

Imperator Romanus Titus Quinctius Flamininus quidem metuens ne brevi ab utroque rege in Graecia obsideretur pacem cum Philippo fieri properavit hoc consilio, ne Macedoniae status omnino dirueretur neve civitates Romanis foederatae ad Graeciae principatum pervenirent.[5] Itaque non solum nonnullas civitates sui iuris antea Macedonium iugo oppressas reconstituit sed etiam aestate huius anni frequentans Isthmia certamina totius Graeciae libertatem consecutam esse declamavit.[6] Ita evenit, ut tunc temporis ex quinque factionibus internum Mare tenentibus nullae nisi una praeter rem publicam Romanam superessent.

Qua quisque belli commoda sibi fore speraverit[recensere | fontem recensere]

Antiochi III effigies

Qua ratione Antiochus III postquam 223 a.C.n. ad regnum pervenerat tanta ad bella ruerit ex Seleucidarum regni adversa fortuna facile conspicitur praesertim cum eius dominium ultimo saeculo seditionibus incursionibusque adeo esset vastatum ut tunc temporis in Syriam ipsam fere sit redactum. Antiochus autem spe restituendae pristini Alexandri regni gloriae adductus Mesopotamiam, Persiam, Armeniam, Bactriam nec non Parthiam a hostibus recuperans se ipse restitutorem orbis[7] designavit. Etiam Thraciae dominatum appetivit, quoniam iam ab avunculo Antiocho Hierace a.C.n. conquisita esset.[8] Tamen in occupandis ammissis partibus imperia atque iura vetera principum devictorum haud commutavisse neque praesidia ad dominatum firmandum reliquisse videtur. Praecipue civitatibus Graecis iuxta oras Asiae Minoris sitas pepercit quod nihil nisi restituere antiquam earum libertatem simularet se in animo habere. Tamen vectigalia copiasque dandas constituit seque quasi deum coleri constituit, quare opulentissimis sacrificis expletus est.[9]

Romana autem res publica et continendi Philippi regis et augendae auctoritatis fideique apud Graeas civitatis habitae causa bellum susceperunt.[10] Quare Flamininus non solum debellando Philippo sed etiam firmandis minoris momenti civitatibus foederisque aequum Graeciae statum sibi proposuit effici.[11] Eo factum est, ut anno 196 non solum Graecis libertatem ediceret extunc fore sed etiam 194 copias e Graecia reduceret. Copiis reductis autem mox cum novae discordiae inter Graecas civitates essent exorsae Antiochus paulo post ad iterum fretus per Europam transire est adductus, qua re perturbatus senatus cum Smyrna atque Lampsaco urbibus Antiocho maxime adfinitis libertatis ac immunitatis foedus composuit, cui paucis mensis post etiam Alexandria Troas etiam se submisit.

Quibus de rebus ante belli exordium cum Antiocho sit actum[recensere | fontem recensere]

Itaque etiamsi utraque factio ad bellum videbatur paratum tamen Romanorum legati diu frustra cum rege agentes, ut bellum vitarent, nihil impetraverunt. [12] Primum enim cum legati autunmno 196 Lysimacheam missi Antiochum exhortaverant, ut Europam omnino reliqueret Asiaeque adfinitas civitates immunes redderet[13] ille quidem negavit dum has partes iure meritoque parentum concessas affirmat. Deinde Flamininus ipse Romae disceptans regi haec proposuit, eum si Hellespontum dominii finem agnosceret se integrum siturum et Asiae Minoris civitates opprimentem.[14] Nemine concedente denique aestate anni 193 a.C.n. cum legati regi iterum missi aperte eum obiurgaverunt, quod more tyrannis Minorem Asiam opprimeret, ille Romanos eodem more Graeciae Magnae civitates vexare respondit[15]. Denique consensit se servandae pacis gratia quibusdam Asiae Minoris civitatibus parsurum neque sivit Thraciam nuper obsessam relinquere[16].

Flaminius interea studens aequum Graeciae statum armis defendere regem Lacedaemonium Nabim, qui bellum contra foedus Achaicum movisset, hortaret, ut Argos oppidum itemque portum Gythium Achaeis redderet. In Lacedaemoniis devicendis autem ab omnibus civitatibus foederatis auxilias accepit praeter foedus Aetolicum, quorum duces hac causa a re publica secesserant, quod nimis parvis spoliis regionibusque pro ope contra Philippum regem lata essent remunerati. Itaque anno 195/194 Antiochum instigaverunt, ut Romanis bellum indiceret. Antiochus quidem licet Romanos bello finibus pellere maxime affectaret tamen metuens ne duabus ex partibus aggredderetur pacem cum Ptolemaeis composuit filiamque Ptolemaeo V regi in matrimonium dedit. Ceterum etiam inter 196 et 194 gentes Thraciae itemque anno 193 Pisidos impugnabat, ne diutius fines suas invaderent.

Itaque ex anno 194 Aetoli in Antiochi factionem venit, Achaia, Pergamum atque Rhodus autem rei publicae fidem servaverunt. Etiam Philippus V hac ratione ab Antiocho discessit, ut Romani duras sibi impositas condiciones levarent Aetolosque pro damnis primo Macedonico bello acceptis ulcisceretur. Achaeorum foedus autem bellum spe potirendi totius Peloponnesi probantibus Romanis adducti desideraverunt. Etiam rex Pergamenarum Eumenes II praesertim cum undique a Seleucidis clauderetur clientelam regni sui vitare studens Antiochi filiam alteram sibi concessam sprevit atque foederi cum Romanis se iunxit[17]

Quomodo Aetoli Romanam per Graeciam dicionem opposuerint[recensere | fontem recensere]

Aetoli cum suas copias ad Romanis legionibus aperte resistendas impares esse sint rati Antiochum imploraverunt, ut copias in Graeciam transiceret rerumque statum commodo suo commutaret. Ille autem cum initio negavisset ad tale concurrere ingens bellum dolo quodam ab Aetolis incitatus est adeo, ne bello diutius abstinere posset. Ineunte enim anno 192 Aetoli tribus maximi totius Graeciae momenti arcibus res novas instigantes[18] non solum Demetriae sed etiam Chalcidis atque Corinthi potiri. Flaminius itaque Demetrias ad oppidum maxime omnium insidiis commotum praecipitans tamen illic a magnetarcho severiter reprehensus est, quo Graeciam dominione supprimere temptaret. Flaminius hac ob iurgia autem tanta ira est consumatus, ut eum non solum ex oppido eiceret sed etiam fidissimum sibi senatum illic institui perseveravit. Tamen postquam ex oppido egressus est ille magnetarchus brevi reversus iuvantibus Aetolis iterum eius potitus est. Eiusmodi res novas temptantes Aetoli cum etiam Chalcidem urbem invasissent denique autem copiis Eretrorum auxilio venientibus sunt pulsi[19].

Aetoli licet adeo adversa fortuna utentes tamen Lacedaemonios sibi in gratiam revocari valuerunt, quare Nabis tyrannis initio quidem eorum Gythium portum Romanis antea concessum obsessit, paulo autem post cum bellum rei publicae aperte inferre haesitaret indutias cum Romanis fieri consensit[20] Quare irati Aetolorum manus cum Spartam ipsam maioribus praesidiis explere se velle simularet oppidum ingressa Nabim occidit. Tamen cum omnem contra spem cognatum quendam nepotem caesi tyrannis eius fautores novum regem exclamarent Aetoli oppidi potiri nequiverunt.

Belli exordium[recensere | fontem recensere]

Aetoli quamquam unius tantum oppidi gratiam erant assecuti tamen senatum instigaverunt, ut Publium Villium Tappulum legatum Demetrias mitteret, qui huius oppidi incolis poenas maximas comminaretur[21] Quare perturbatus etiam Antiochus rex, quoniam nunc sociis suis funus a Romanis paratum imminere videretur, abrupte properavit licet parvo militum numero iter in Graeciam facere[22]. Adfuit tunc temporis regis in obsequio etiam famosus ille Hannibal qui iussu inimicum suorum e Karthagine exsiliatus Antiochum petiverat, suas ut ei vires ad Romanos ulciscendos praeberet. Hannibal itaque Antiocho exposuit, quanti momenti esset discordia inter Romanos atque socios eorum in Italia instigare ad legiones illic retinendas. [23] Qua causa Hannibal proposuit se simulatque Antiochus Graeciam copiis invasurus esset magna classe Karthaginem iter facturum rerumque potiturum, ita ut Romani duabus ex partibus premere possent.[24] Postquam autem intellexit quot et quantas copias Romana res publica apud Demetrias ad se excipiendum collegisset hoc inceptu abstinuit classemque sibi subsidia ex Asia quam celerrime transvehi decrevit.

Seleucidarum regi cum brevi tantum spatio copias traducendas collexerat non plus quam decem milia peditum, 500 equitum ac perpauci elephantes fuerunt.[25] Romani quoniam diu iam seditionem in Graeciam suspicati erant non solum plus quam viginti et quinque milium militum extemplo ex Italia in Epirum transvecti sunt[26] sed etiam insuper quadraginta milium conscripserunt classemque ad Brundisium hibernantem augeri curaverunt[27]

Quomodo bellum gestum sit[recensere | fontem recensere]

Agminum utriusque factionis conspectus

Quomodo Antiochus Graeciam invaserit[recensere | fontem recensere]

Antiochus ubi comperit nonnullas Graeciae civitates suae causae fauturas belli fortunam temptans exiguis cum copiis naves prope Demetrias applicavit atque ab huius oppidi senatu quod Romanis esset inimicus maximis honoribus affectus est. Paulo etiam post firmandi foederis cum Aetolis causa Antiochus in legatorum conventu ad Lamiam facto foederis nuper icti imperator est designatus. Deinceps autem Antiochus comminatus Chalcidem etiam urbem suum ut imperium agnosceret est detrectatus[28], qua re ira incensus tres milia militum cum duce Menippo nec non classem iussit, ut urbis potirentur. Haec ubi Romanis nuntiata sunt senatus quingentos militum itemque nonnullos Achaeos ad hostes intercipiendos emisit. Etiamsi Achaei urbem primi sunt nacti Menippo arces trans Euripum sitas contigit obsidere ante quam a Romanis capi potuerunt. Itaque manus Romana ratibus trabibusque ad fretus haud procul ab urbe superanda uti constituerunt. Menippus autem ubi primum de eorum adventu fit certior equitatum immisit, qui parvum eorum numerum non longe Phoebi a templo Delico iniquo proelio contrivit.[29] Itaque postquam supersteti Achaeorum manui concessum erat urbem incolume relinquere Chalcidenses Antiocho maius etiam exercitum adducenti se dedere sunt coacti.

Etiamsi Antiochus Graeciam bene ac feliciter occupavisse videretur uni tantum regi, Amynandro Athamaniae duci, persuasit, ut secum Romanis bellum inferret, quoniam ille pro genere maxime suo Macedoniae regnum conquisivere adfectabatur.[30] Minorum quidem civitatum duae, Booetiae foedus atque Epirotum regnum amicitias cum Antiocho sollemniter iuraverunt, bello autem se abstenturas enuntiaverunt.[31] Praeterea rex etiam catervam mille militum in Elidem mittere constituit Achaeorum foedus placatum.

Deinde Antiochus Aetolicis maxime nitens sociis hieme anni 192 Thessaliam aggresus[32]huius partis arces praeter Larissam ad unum omnes vi superavit donec tempestatibus adversis in Chalcidem compulsus est reverti. Magni autem cum his tractibus brevi captis praesidi opus esset, ne a rege deficerent, Antiochus onerarias naves ad oppositam oram remittere est ratus pabulatum. Suam ut concordiam Graecis libertatem adfectantibus monstraret insuper minoris quidem aetatis, nobilis autem atque locupletis loci virgini Chalcidensis nupsit.[33]

De apud Thermopylas pugna[recensere | fontem recensere]

Praetor autem Marcus Baebius Tamphilus suum cum exercitum temperi in Thessaliam ducere deficisset ad Antiochum intercipiendum hiberna castra in Macedonia ponere constituit. Ineunte autem vere anni 191 a.C.n. Philippus Macedonum rex senatus postquam Antiocho bellum aperte indixerat nixus licentiam augendi exercitus ultra numerum ante concessum manus una cum Tamphilo recuperandae Thessaliae admovit[34] Superatis autem a Tamphilo sine difficultate ad septentrionem Antiochi praesidis Philippo autem apud Pelinnam oppidum ad meridiem sitam Athamaniae manus obstinate resistebant. Neque repugnando destiterunt ante quam Manius Acilius Glabrio exercitu duodecim mille militum nuper tantum ex Italia traiecto eis funus comminatus est comparari. Hostibus deditis Philippus totam Athamaniam sibi subicere festinavit Amynandrumque fuga ad Ambraciam salutem petere impulit. Glabrio exinde summum adeptus imperii quoad supererant praesidia per Thessaliae imas partes sparsa sine mora contrivit.

Thermopylarum fauces

Antiochus autem Romani dum imperatores de Graeciae superioribus partibus dimicant Acarnaniam sibi reconciliari studens[35] nullius civitatis praeter quam Medeon propter inimicitias diuturnas cum Aetolis consecutus est favorem. Itaque de Acarnaniorum gratia desperans rex in Chalcidem properavit, ut exercitum subsidiis ex Minore Asia receptis ad decem mille militum numerum auctum instrueret.[36] Ab Aetolis autem cum Philippum dehinc suas quoque fines aggressurum metirentur ne dimidiam quidem partem militum foederi suppeditantium auxilio accepit. Itaque Antiochus suas cogitans vires ad Romanos in acie opponendos deficere castra iuxta Thermopylarum angustia poni, Aetolos quidem Heracleam,, quod faucium aditum occupavit, ceteras in montibus semitas tueri iussit.

Glabrio quidem triginta mille militum exercitum e Thessalia adducens[37] primum circa Heracleam rura vastari coepit, ut Aetolos ad impetum faciendum laccesset, neque autem illos e castris egreddi impulit. Hostibus itaque neglectis porro Thermopylarum fretus penetrans duas turmas militum duo milia designavit, qui cum montium circumferentium iuga superavissent hostem a tergo opprimerent. Antiochus quamquam fretus propugnaculis muniri curaverat tamen Glabrionem, qui hostem maximo impetu urgere coepit, vallis aditu prohibere haud valuit. Acerrima deinde utroque pugna exarsa Romani tamen diu frustra hostium aciem per vallis fretus maxime exigua dispositam oppressit donec turma altera duce Marco Porcio Catone pulsis Aetolis montes superavit perterritasque Antiochi acies in fugam convertit. Ita evenit, ut Antiochus fugientibus ubique militibus perpauca manu in Chalcidem rapens cursum e pugna evasit pauloque post navem conscendit, quae se Asiaticum dominium reportaret.

De ad Corycum pugna navali[recensere | fontem recensere]

Antiocho rege extemplo e Graecia errupto Aetoli subsidiis fruentes Glabrioni imperatori nihilominus et Heracleam et Lamiam oppida paulo post expugnaverat etiam magno fervore [38] suis e sedibus apud Naupactum atque Amphissam sitis diu resistebant. Tamen Romani belli discrimen in Asia esse abhinc temptandum rati augendae classi nunc maxime operam dederunt, quominus Antiochi ratibus impedirentur, ne copias illinc traducerent. Polyxenidae Rhodio quidem Antiochi nauarcho duocentum naves suppetebant, quarum autem septuaginta tantum erant tectae, ceterae apertae. Obstabant autem arcendae Romanae classis inceptu cum eius navigandi imperitia tum Rhodiorum Pergamenique regni classis Romanis foedere coniunctae sollertia.

Romanae enim classi 81 quinqueremium navium itemque 24 leviorum Gaius Livius Salinator praeerat praetor[39], qui suas iungere rates sociorum navibus quam celerrime properavit. Polyxenidas autem Romanam insecutus classem licet apud Phocaeam in ancoris stans hostemque vigilans tamen utriusque socii naves in unum coalescere haud inhibere potis erat. Hac re compulsus ad fretus inter Chios atque Erythraeam paeninsulam naves recepit hac ratione, ut Salinatoris agmen Rhodios dum ad portus navigat interciperet. Itaque haud procul ab oppido Coryco Polyxenidas insidias Romanis parans[40] hostium naves est aggressus. Tamen mox ab utroque latere sua nequitia circumdatus fugae dans signum Ephesi ad portum non sine clade suorum festinavit. Pugna peracta Salinatori etsi naves superstetes trabibus Rhodicis iungere contigit eorum quidem navibus proximum mare tuendum commendare, suis autem Hellespontum frequentare visum est.

De navali pugna apud Myonessum facta[recensere | fontem recensere]

Antiochus tamen clade accepta bello haud abstinens Polyxenidem classem ad Ephesias moles reduci maioribusque ratibus nuper exstructis augeri, Hannibalem quidem alteram classem e Syria adduci iussit.[41] Haec ubi effecit Polyxenidas vere ineunte septingentis navibus tectis Rhodos petivit comissurus pugnam cum Pausistrato praefecto Rhodici classis, ne Hannibalem aditu Aegei maris prohiberet.[42] Hoste haud procul a Panormitano portu Sami insulae reperto Polyxenidi praeter septem naves Rhodicam classem contigit evertere.

Haec dum geruntur Salinator Abydum arcem quae Antiocho maxime faveret diu oppugnabat. Tamen simulatque famam de ingenti Polyxenidis victoria comperuit puppes in hostem vertens tam avide eum est persecutus, ut licet quibusdam sit auctus eius numerus Rhodicis ratibus nuper captis fuga salutem petivit. Hoste pulso Salinator summum imperii Lucio Aemilio Regillo commendans hostium arces Cariam Ciliciamque tenus incendiis incursionibusque vexare obtulit[43]. Haec postquam menses paucos frustra studuerat Regillus ab Eumene rege postulavit, suis ut navibus Hellespontum obsideret, quominus a Polyxenide recuperaretur. Hannibal quidem haud procul a Side oppido praefecto Rhodio Eudamo occurens ab eo pulsus atque interceptus est, ne copias Ephesum duceret[44] Polyxenides ideo cum hac de clade certior esset factus suo robore impetum esse temptandum constituens[45] classem nonaginta fere navium e mole eduxit. Ubi autem apud Myonessum nactus esset Regillum septuaginta tantum navibus Polyxenidas laevo cornu Romanos impigre navigans cinxit. Romanis adversa fortuna dimicantibus denique autem Rhodicae trabes nemine exspectante auxilio eis venerunt, qua re Polyxenidas dimidiam fere classis partem amisit seque Ephesium in portum recepit. Quo effectum est, ut Hellespontus Asiaeque fauces Romanis paterent.

Quomodo Antiochus apud Magnesiam sit superatus[recensere | fontem recensere]

P. Cornelius Scipio Africanus

Legionibus transitum in Asiam parantibus Lucius Cornelius Scipio, postquam imperii summum a Glabrione acceperat, praefectus cohortesque sunt subsidio missi ad 13.500 militum[46]. Praeclaro autem fratri Publio Cornelio Scipio Africano, qui eum legatus comitatus erat, medii anni indutias cum Aetolis icere contigit, quominus exercitum e Graecia in Asiam transgressurum transitu prohiberent[47] Regillus enim cum superata Polyxenidis classi Hellesponti fauces munitione obsedisset Antiochum impulit, ut Ioniae oras omnino vacaret inque Minoris Asiae intera ad copias instruendas regredderetur. Itaque Lucius Scipio mense Novembri anni 190 Lysimacheam urbem iam diu desertam nactus copias in Asiam transieci iussit.

Quibus condicionibus pax composita sit ad Apameam[recensere | fontem recensere]

Apamenae pacis condiciones[recensere | fontem recensere]

Quos tractus Antiochus coactus sit victoribus cedere demonstratur

Concilio pacis faciundae apud Apameam congresso impositae sunt Antiocho a victoribus condiciones satis acerbae:[48] Antiocho esse cedendas omnes partes ultra Taurus montes sitas praeter Ciliciam provinciam Syriae maxime adfinitam usque ad Calycadnum flumen[49] Praeterea a Romanis severiter interdictus est, Graeciam ne mechanematis neve beneficiis confunderet eiusque statum dirueret. Etiamsi Romani maximum omnium opus Antiocho devicto dederunt tamen cum suam imponere aperte dicionem liberis Graeciae Asiaeque Minoris civitatibus praeter Cephalleniam Zacynthumque insulas nollent partes conquisitas regnis atque foederatis maxime sibi gratis gubernandas commendaverunt. [50] Quare Eumenes Pergamorum, qui pugna maximo suo periculo haud abstinuisset, oppido Lysimachea, paeninsula Chersones, regionibus Mysia, Lydia, Phrygia, Pisidia nec non Caria quoad septentrionem vergit remuneratus est.[51] Rhodiis autem Lycia inferiorque Cariae pars est a Romanis tributa. Classem etiam Antiocho tradendam vel absolvendam constitutum est praeter decem naves, quibus vetitum est, ne ultra promonturium Sarpedonis iuxta Calycadni oris siti navigarent. Decretum illi est insuper, ne diutius gentes Galatorum merce conduceret neve elephantibus in acie uteretur. Praeterea Romani Antiocho etiam 15 milia talenta solvenda imposuit[52], quorum iam ante quam pax erat composita quingenta coactus est Romanis tramandare, reliquorum autem quotannis solvens milia debuit. His ex condicionibus Antiocho per quartam spatii Carthaginiensibus secundo Punico bello devictis concessi partem duplicem copiam, quare suo imperio etsi divitiis uberanti ruina paratum est. Denique Antiocho non solum coactus est Romanis peregrinos, qui Romanam causam in Graecia opposuissent, tradere, quorum clarissimus autem Hannibal suae antea vitae finem fecit, sed etiam nobiles quosdam et ipsum suum filium obsides eis dare; quare evenit, ut Antiochus IV pueritiam Romae degeret.

Qua belli participes fortuna extunc sint fructi[recensere | fontem recensere]

Aetolorum cum foederi quoniam inter Antiochi socios maxime eminuisset etiam pacis condiciones sint impositae tamen Romani praeter minoris momenti partes cedendas pepercerunt hac ratione, ne nimis Graecarum civitatum status commutaretur. Achaiorum contra foedus denique per totum Peloponnesum dicionem diu optatam decretis Romanorum est adeptum. Etiam Philippo V Macedoniae regi ob auxilium latum quas secundo Macedonico bello amiserat partes partim sunt restitutae. Tamen cum Romana potentia minoribus Graeciae civitatibus adeo praestaret eorum socii magis magisque aperte in clientelae statum sunt minuti. Etiam rei publicae ipsae status belli discrimine commutabatur: Catone enim maiore sectatoribusque eius auctoribus nimiam unius viri sicut Flaminii vel Scipionis metuentibus senatui placuit, ne ullius magistratus in Antiocho impugnando imperium prorogeretur. Hoc modo Scipio Africanus, qui legatus minoris fratris (cui propter victoriam apud Magnesiam adeptam nomen triumphale Asiaticus est concessum) in Asia meruit anno insequenti postquam ambitus est accusatus imperio est pulsus[53].

Quantum Magnesiana clades Seleucidarum regni funus paravisset paucis annis post patefactum est, cum Antiochus IV anno 168 a.C.n. apud Eleusin Romanos nactus legatos minationibus tantum deterretur, ne Aegyptum invaderet. Tamen in orientalibus partibus Seleucidarum regnum etiam plurimum omnium alterum per saeculum vigebat donec a Parthis est eversum. Et Antiochus III ipse qui cum opibus ad talenta sibi imposita solvenda careret templi cuiusdam thesaurum esset spoliatus ab indigenis ob nefarium iratis anno 187 a.C.n. est necatus, ex pace a Romanis imposita magis quam bello interivisse videtur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Belli fontes[recensere | fontem recensere]

Rerum gestarum scriptores praecipui qui huius belli facta commemorant sunt Polybius atque Titus Livius; his accidit etiam Appiani historia. Cavendum autem est narrationis fiduciam quoniam uterque Romanam fortunam ac ingenium ceteris factionibus praeponere videntur.[54]

Maximi momenti horum trium constat esse Polybii, qui puer Aetoli foederis ruinam videat, narrationem, etiamsi imprimis quae fuerint causae auctae Romanae potentiae exponere videtur. Hoc opere ceterorum, id est Livi Appianique, rerum gestarum collationes suis in fabellis conscribundis videntur. Livio enim praesertim exempla magis quam facta rerumque fidem cordi fuisse, quod enim ex Appiani narratione maiore cura atque singulis rebus e Polybii historia expleta liquet.

Recentiores libri[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Badian, (1959). Rome and Antiochos the Great: A Study in Cold War. CPh 54, paginae 81–99.
  • John D. Grainger, (2002). The Roman War of Antiochos the Great. Lugduni Batavorum & Bostoniae.
  • Peter Green, (1990). Alexander to Actium: The Historical Evolution of the Hellenistic Age, (2nd edition). Los Angeles: University of California Press.
  • Erich Gruen, (1984). The Hellenistic World and the Coming of Rome. Los Angeles: University of California Press.
  • Bezalel Bar-Kochva, (1976). The Seleucid Army. Organization and Tactics in the Great Campaigns. Cambridge.
  • Robert M. Errington, (1989). Rome against Philipp and Antiochos. In: A.E. Astin (Hrsg.). CAH VIII2, p. 244–289.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lucius Annaeus Florus Epitome Rerum Romanorum 1.24.
  2. Rationes inter Seleucidarum reges atque Rhodium civitate accurate describuntur apud H. Rawlings III,: Antiochos the Great and Rhodes, in: American Journal of Ancient History 1 (1976), p. 2–28.
  3. Cf. Ernst Badian, Rome and Antiochos the Great. A Study in Cold War, in: Classical Philology 54 (1959), p. 87.
  4. Livius, Ab urbe condita libri 33, 38; Appian, Syriaka 1.
  5. Quae Flaminius de Macedoniae futurae status cogitaverit vide apud Frank William Walbank, Philip of Macedon, Cambridge 1967, S. 174.
  6. Polybius, Historiae 18, 46; Livius, Ab urbe condita libri 33, 32.
  7. Hatto H. Schmitt, Untersuchungen zur Geschichte Antiochos’ des Großen und seiner Zeit, Wiesbaden 1964, p. 85–87.
  8. Quae Seleucidarum reges antea in Thracia gesserint describit John D. Grainger, Antiochos III in Thrace, in: Historia 15, p. 329–343.
  9. Boris Dreyer, Die römische Nobilitätsherrschaft und Antiochos III, Hennef 2007, p. 317.
  10. Boris Dreyer, Die römische Nobilitätsherrschaft und Antiochos III, Hennef 2007, p. 161.
  11. Cf. Erich p. Gruen, The Hellenistic World and the Coming of Rome, Berkeley 1984, p. 146.
  12. Cf. Robert M. Errington, Rome against Philipp and Antiochos, in: A. E. Astin (Hrsg.), Cambridge Ancient History, Band VIII (1989), p. 276.
  13. Polybius, Historiae 18, 51; Livius, Ab urbe condita libri 33, 40; Appian, Syriaca 6.
  14. Livius, Ab urbe condita libri 34, p. 57–59.
  15. Livius, Ab urbe condita libri 35, 15–16.
  16. Appian, Syriaka 12.
  17. Appian, Syriaka 5.
  18. Livius, Ab urbe condita libri 35, 31–34.
  19. Livius, Ab urbe condita libri 35, 37–39.
  20. Livius, Ab urbe condita libri 35, 35–36.
  21. Livius, Ab urbe condita libri 35, 39.
  22. Robert M. Errington, Rome against Philipp and Antiochos, in: A. E. Astin (Hrsg.), Cambridge Ancient History, Band VIII (1989), p. 280.
  23. Livius, Ab urbe condita libri 34, 60; Appian, Syriaka 7. Zum Hannibalplan cf. Boris Dreyer, Die römische Nobilitätsherrschaft und Antiochos III, Hennef 2007, p. 223–228.
  24. Livius, Ab urbe condita libri 35, 42.
  25. Livius, Ab urbe condita libri 35, 43.
  26. Livius, Ab urbe condita libri 35, 20–24.
  27. Livius, Ab urbe condita libri 35, 41.
  28. Livius, Ab urbe condita libri 35, 46.
  29. Livius, Ab urbe condita libri 35, 50–51; Appian, Syriaka 12.
  30. Livius, Ab urbe condita libri 35, 47; Appianus, Syriaca 13: Cuius enim nomen erat Philippus Megalopolensis.
  31. Livius, Ab urbe condita libri 35, 47 atque 36, 5–6.
  32. Livius, Ab urbe condita libri 36,8–10.
  33. Livius, Ab urbe condita libri 36, 11 atque Appianus, Syriaca 16 affirmant regem libidinis voluptatisque causa a re publica abhinc menses quosdam vacavisse. Dubitat autem John D. Grainger, The Roman War of Antiochos the Great, Lugduni Batavorum / Bostoniae 2002, p. 220 hoc de rumore, cum hos praesertim duos rerum gestarum scriptores regem eo ipso tempore permulta effecisse exponere moneret.
  34. Livius, Ab urbe condita libri 36, 13–14.
  35. Livius, Ab urbe condita libri 35, 12.
  36. Livius, Ab urbe condita libri 36, 15; Appianus, Syriaca 17.
  37. Livius, Ab urbe condita libri 36, 16–19; Appianus, Syriaca 18–19.
  38. Livius, Ab urbe condita libri 36, 22–30.
  39. Livius, Ab urbe condita libri 36, 42.
  40. Livius, Ab urbe condita libri 36, 44–45; Appianus, Syriaca 22.
  41. Livius, Ab urbe condita libri 37, 8.
  42. Livius, Ab urbe condita libri 37, 10–11; Appian, Syriaka 24.
  43. Livius, Ab urbe condita libri 37, 16–17.
  44. Livius, Ab urbe condita libri 37, 23–24.
  45. Livius, Ab urbe condita libri 37, 27–30; Appianus, Syriaca 27.
  46. Livius, Ab urbe condita libri 37, 6.
  47. Polybius, Historiae 21, 4–5; Livius, Ab urbe condita libri 37, 7.
  48. Polybius, Historiae 21, 42; Livius, Ab urbe condita libri 38, 38; Appian, Syriaka 39.
  49. Formula:Literatur
  50. Livius, Ab urbe condita libri 38, 28–29 beziehungsweise 36, 32.
  51. Polybius, Historiae 21, 45; Livius, Ab urbe condita libri 37, 56; Appian, Syriaka 44.
  52. Polybius, Historiae 21, 17; Livius, Ab urbe condita libri 37, 45.
  53. Boris Dreyer, Die römische Nobilitätsherrschaft und Antiochos III, Hennef 2007, p. 40.
  54. John D. Grainger, The Roman War of Antiochos the Great, Leiden und Boston 2002, p. 3.