Bellum Tarentinum

E Vicipaedia
(Redirectum de Bellum Pyrrhicum)
Jump to navigation Jump to search
Bellum Tarentinum
Guerre di Pirro in latino.jpg
Iter Pyrrhi regis per inferiorem Italiam inter annos 280 ac 275 a.C.n.
Annus: 280 - 275 a.C.n.
Locus: Paeninsula Italica
Fortuna: Romani Magnae Graeciae civitatum in Italia sitarum potiti sunt
Exercitus
res publica Romana Epirus, Samnites

Bellum Tarentinum[1] vel etiam Bellum Pyrrhicum per annos 280 usque 275 a.C.n. inter rem publicam Romanam ac Pyrrhum I, regem Epirotem, gestum est. 

Quomodo bellum exarserit[recensere | fontem recensere]

Romani postquam maiorem partem mediae Italiae suam in dicionem redegerunt finitis bellis Samniticis etiam civitates Magnae Graeciae subduere studuerunt dum specie Thurii, Locri atque Rhegium oppida contra incursiones Tarentorum opem tulerunt. Anno 282 a.C.n. classis Romana necopinate, vetante quidem foedere anni 303 a.C.n., appetens Tarentorum portum ab eorum copiis aggressa atque a molibus pulsa est.

Bello coepto Tarentini deinde Pyrrhum regem Epiri oraverunt, ut sibi auxilio veniret. Ille itaque 20 000 militibus, 3000 equitibus Thessalicis nec non viginti sex elephantibus iter in Italiam fecit seque in Romanos inmisit.

Quomodo bellum gestum sit[recensere | fontem recensere]

Pugna apud Heracleam[recensere | fontem recensere]

Eodem anno Romani consulem Publium Laevinium cum 50 000 militum in Lucaniam miserunt ad Pyrrhum intercipiendum. Romana acies omnino contrita erat nisi ab elephante quodam graviter sauco impetus aliorum perturbatus esset. Tamen Romanorum non minus quam 15.000, Epirotium quidem circa 4000 ceciderunt.

Pugna apud Ausculum[recensere | fontem recensere]

Anno 279 a.C.n. Publius Dentius cum exercitu 40 000 militum Pyrrho occurrit 25 000 militum imperanti nec non elephantorum manui. Romani iterum devicti ultra 6000, Pyrrhus minus quam 3500 militum amisit. Tamen socii Romani contra omnem spem a re publica non secesserunt, praesertim cum senatus cum Poenis foedus subsidiarum acquirendarum composuisset, quo facto classis Punica Ostias vecta Romanos subsidiis implevit.

Invasio Siciliae[recensere | fontem recensere]

Inter annos 278 usque 275 Pyrrhus hoc ob foedus Siciliam Poenosque aggressus totius ferme insulae praeter quam arcem Lilybaeum potitus est. Tamen denique a civitatibus Graecis huius insulae interceptus est, ne totius Siciliae dominatum consequeretur, postquam foedus cum Poenis componentes eum fefellerunt.

Pugna apud Beneventum[recensere | fontem recensere]

Anno 275 a.C.n. consul Manius Curius Dentatus postremum proelium temptans ancipiti fortuna diu cum Pyrrho de victoria decertavit. Proelio confecto utraque parte tot casus, tanta clades ac ruina factae sunt, ut Pyrrhus viribus defectis in Epirum se recipere cogeretur. Paulo post Romani non solum Samnites comprimere sed etiam Tarentum expugnare valuerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Christopher L. H. Barnes: Images and insults. Ancient historiography and the outbreak of the Tarentine War. Steiner, Stuttgart 2005.
  • Gary Forsythe: A Critical History of Early Rome. From Prehistory to the First Punic War. Berkeley 2005, S. 349ff.
  • Herbert Heftner: Der Aufstieg Roms. Vom Pyrrhoskrieg bis zum Fall von Karthago (280–146 v. Chr.). Pustet, Regensburg 1997, ISBN 3-7917-1563-1, hier S. 26–42.
  • Werner Huß: Geschichte der Karthager. Beck, München 1985, hier S. 207–215.

Notae[recensere | fontem recensere]