Bellum Poenicum (carmen)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dicio Karthaginis anno 264 a.C.n., tempore initii belli.
Loci praecipuorum inter Bellum Punicum Secundum proeliorum.

Bellum Poenicum, sive Carmen Belli Poenici,[1] est carmen epicum a Gnaeo Naevio, fortasse non longum post annum 240 a.C.n. coeptum variisque temporibus auctum,[2] atque annos Belli Punici Secundi (219202 a.C.n.) perfectum.[3] Carmen, unum ex veterrimis litterarum Latinarum operibus notis, historiam Belli Punici Primi (264241 a.C.n.) enarrat, certaminis cui poeta miles interfuit. Usitate habetur primum generis epici Latini publici exemplum.[4]

Opus, versibus saturniis constitutum, in forma carminis continui compositum est, textu in partes non digesto, sed in septem libros secundum consuetudinem culturae Alexandrinae a Gaio Octavio Lampadione philologo Latino saeculo secundo a.C.n. divisum. Hodie carminis exstant circa quinquaginta fragmenta, quorum multa ex minus quam uno, et nullum ex plus quam tribus versibus constant, partes sexaginta-sex versuum omnino valentes.[4]

Opus placidam et diligentem praeteriti temporis imaginem minime pinxit, sed vulgus ad amorem reipublicae credendum per argumenta poetica adducere conatus est, tempore quidem maximi periculi Belli Punici Secundi, cum Urbi ipsi minatus esset exercitus Karthaginis, qui, Hannibale duce, exercitum Romanum nuper profligaverat. Naevius ut videtur carmen composuit animo habens Romanos laudare, victoriamque Belli Punici Primi celebrare, ut eos commoneret se magnum olim superavisse periculum similem.[4]

Carmen nihilominus se intra narrationem rerum gestarum certaminis primi cum Karthagine non finit, sed, ex contrario, ampla textus pars "archaeologiae litteratae" (ad verbum 'sermoni de antiquitate') vel mythis originis Romae conditae dedicatur: refert enim Naevius casum Troiae, itinera Aenaeae, Anchisis patris, aliorumque Troianorum, adventum in Latium, Romam conditam—eventus apud cogitationem poetae narrationibus aliorum auctorum Latinorum[5] variores.[4] Miscere mythum et historiam in uno opere epico fuit una ex praecipuis epicorum Graecorum posthomericorum proprietatibus, quae locum qui petitur habebant mythicum ingenium antiquum et illustre narrationi historicae attribuendi.[6] Talibus rationibus, Bellum Poenicum altius quam Vergilius in Aeneidos libro quarto Karthaginem enarrat conditam atque fabulam amoris Aeneae et Didonis, caritatis quae opinabiliter erat origo aemulationis Karthaginis et Romae.[6]

Carmen Belli Poeni ortum est per duas inclinationes poesis epicae posthomericae, historiam celebrationis et historiam geographiae, eo consilio ut recreetur ktìseis,? vel potius res urbis conditae. Secundum "archaeologiam litterariam" praeterea, Naevius Homerico motus est exemplare, in Iliade ab ipsa persona Aeneae, et in Odyssea a navigationis Ulixis. Ex epico Homerico Naevius topon traxit actionis divinitatis inter res humanas.[6]

Magni momenti est interventus divinus in fragmento decimo expositus: apud Macrobium,[7] hoc fuit pars conloquii inter Iovem et Venerem (hodie amissi), in quo Iuppiter Veneri pollicitur varia incommoda ab Aenea eius filio sustenta praenuntiare gloriosum fatum, Aeneae urbis Romae totiusque nationis conditori, repositum.[6] Sic, omnis historia Romana in ingenio quasi deorum providentiae repraesentatur: magnificentia Romae suaeque dicionis erant subtilis voluntatis divinae expressio, in ea legitime mota.[8]

Naevius poema componens a litteris Hellenisticis eius temporis motus est, tam valde quam archaicas res technicas in versus introduxit, inter quas ekphrasis, studium Alexandrinorum, in quo per singulum opus propositiones belli et itineris ut in poematibus Homericis consociavit, imprimis syntomìam? (brevitatem) monstrans: secundum computationes eruditorum, omne opera in quattuor milibus ad quinque milia versuum consistitit.[8]

Naevius, praeterea, pariter a praelitterariis Italiae proprietatibus motus, sonos evocavit elogiorum, laudationum funebrium, carminumque convivalium, quae mores publicos Belli Poenici constituebant.[8] Metrum fuit saturnium, verum inventum Romanum, quod Naevius sibi per compositionem poematis ascivit: poema hoc metro numerose cadit grave, et usum favit exemplarium soni sicut homoeoteleuton et adliteratio, figurarum quas sacra aetatis praelitterariae carmina habebant omnino.[8] Modus (vel stilus) poematis est sobrius, concisus, lapidarius, sine ornamentis rhetoricis; structura plerumque paratactica et asyndeton saepe observatum narrationem praecipue densam maturant.[8] Pro parte archaica etiam est sermo formularis et sacer, qui praesentiam adiectivorum et epithetorum ex Homero deductorum monstrat, perspicue etiam elementum descriptivum ex quodam patho redundantiae vehementis.[8] Dicendi genus fuit involute archaica, et sollemnior illius quo Naevius in aliis operibus usus est. Inter grammaticis, Naevii archaismos sunt casus genitivus femininus in -as et casus ablativus femininus in -ad.[8] Exemplum primi archaismi est Terras pro Terrae in locutione "Runcus atque Porporeus filii Terras"[9]; exemplum alterius, Troiad pro Troia in locutione "Amborum uxores / noctu Troiad exibant capitibus opertis."[10]

Coepit Naevius genus carminis epici omnino civitatis Romanae: solum Livius Andronicus ei antecesserat, qui genus epicum in linguam Latinam tantum ex lingua Graeca intulit, Odysseam Homeri convertens. Naevius invicem fuit fons constitutionis poeticae quae valde omnia carmina epica movit.[8] Bellum Poenicum late lectum est, quamquam ab Annalibus Quinti Ennii mox obscuratum, scripturis quae nihilominus a Naevio motae sunt.[11] Cicero priorem agnovit locum Belli Poenici, quod vicissim habebat Annalibus Ennianis inferiorem, quod spectat ad Odysseam Livii Andronici, cuiuslibet status Milonis? similem.[12] Aetate autem Augustina, opera Naevii ample legebantur[13]; nimis autem archaismi habentibus ut iudicio classico placerent, ea deinde praeteriri coeperunt, donec ob ingenium plane philologicum, archaizantem eruditi Frontonis inclinationem saeculo secundo a.C.n. attraherent. Saecula continua, infine, litteratum Belli Poenici magis atque magis neglecti fatum opere compilationis circulorum circumscriptorum eruditorum et grammaticorum innixum est.[14]

Conspectus in libros septem[recensere | fontem recensere]

Apud Warmington (1982: 46–73), hae sunt res librorum carminis septem secundum divisionem Lampadionis.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Bellum Punicum et Carmen Belli Punici.
  2. Warmington 1982:xvii.
  3. Cicero, Cato Maior de senectute, 50.
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Pontiggia et Grandi 1996:115.
  5. Inter quas Livii Ab Urbe condita libri, liber I, et Vergilii Aeneis, liber VI.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 Pontiggia et Grandi 1996:116.
  7. Saturnalia, VI, 2, 31.
  8. 8.0 8.1 8.2 8.3 8.4 8.5 8.6 8.7 Pontiggia et Grandi 1996:117.
  9. Versus 44–46 (Warmington 1982: 67).
  10. Versus 5–6 (Warmington 1982: 49).
  11. Cicero, Brutus de eloquentia, 76.
  12. Cicero, Brutus de eloquentia, 75.
  13. Horatius, Epistulae, 2:1:53–54.
  14. Pontiggia et Grandi 1996:118.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Generalia
  • Albrecht, Michael von. 1979. Naevius’ "Bellum Punicum." In Das römische Epos, ed. Erich Burck, 15–32. Darmstadt.
  • Jürgen Blänsdorf, ed. 1955. Fragmenta Poetarum Latinorum Epicorum et Lyricorum. Lipsiae et Stuttgartiae.
  • Büchner, Karl. 1957. Der Anfang des Bellum Punicum des Naevius. In Humanitas Romana a Karl Büchner scripto, 13–34. Heidelberg.
  • Fraenkel, Eduard. 1954. The Giants in the Poem of Naevius. Journal of Roman Studies 44:14–17.
  • Fränkel, Hermann. 1935. Griechische Bildung in altrömischen Epen II. Hermes 70:59–72.
Fontes primarii
Fontes secundarii
  • Barchiesi, Marino. 1962. Nevio epico. Patavii: CEDAM. ISBN 9788813213381.
  • Dodge, Theodore Ayrault. 1891. Hannibal: A History of the Art of War among the Carthaginians and Romans down to the Battle of Pydna, 168 B.C., with a Detailed Account of the Second Punic War. ISBN 0-306-81362-9.
  • Marchesi, Concetto. 1986. Storia della letteratura latina. Ed. 8a. Mediolani: Principato.
  • Mariotti, Scevola. 1955. Il Bellum Poenicum e l'arte di Nevio. Romae: Pàtron. ISBN 9788855525985.
  • Mira Guardiola, Miguel Ángel. 2000. Cartago contra Roma: las Guerras Púnicas. Matriti: Aldebarán. ISBN 84-88676-89-1.
  • Pontiggia, Giancarlo, et Maria Cristina Grandi. 1996. Letteratura latina: Storia e testi. Mediolani: Principato. ISBN 9788841621882.
Criticae fragmentorum editiones
  • Morel, Jean-Paul. 1927. Fragmenta poetarum latinorum epicorum et lyricorum praeter Ennium et Lucilium. Lipsiae.
  • Traglia, Antonio. 1986. Poeti latini arcaici, I, Livio Andronico, Nevio, Ennio. UTET. ISBN 9788802040097.
  • Warmington, E. H. 1982. Livius Andronicus, Naevius, Pacuvius and Accius. Remains of Old Latin, 2. Loeb Classical Library, 314. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press; et Londinii: William Heinemann Ltd. ISBN 0-674-99347-0 (CFA) et ISBN 0-434-99314-X (BR).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]