Bella Samnitica

E Vicipaedia
Bella Samnitica

Demonstratur quibus partibus res publica Romana aucta sit inter bellum Latinum (340–338 a.C.n.) et devictionem Insubrorum (222 a.C.n.)
Annus: *primum: 343–341 a.C.n.
  • secundum: 326–304 a.C.n.
  • tertium: 298–290 a.C.n.
Locus: Paeninsula Italica
Fortuna: Romani magnae partis Italiae meridionalis potiti sunt
Exercitus
res publica Romana, socii Latini, Campani Samnites, Aequi, Hernici, Tusci, Umbri, Galli Senones, nonnulla oppida Apuliae

Tria Bella Samnitica inter rem publicam Romanam et gentes Samnium colentes de possessione Campaniae gesta sunt. Etiamsi primum bellum iam 343 a.C.n. exarserat Romani tantum anno 290 assidue dimicantes Samnites in finibus eorum comprimere valuerunt. Tamen Samnites libertatem suam retinebant donec finito bello sociali anno 82 a.C.n. a Romanis subiecti sunt.

Primum bellum Samniticum[recensere | fontem recensere]

Primum bellum triennio 343 usque 341 a.C.n. gestum Campaniam rei publicae subduit. [1]

Samnites cum anno 354 a.C.n. foedus cum Romanis de pulsandis Gallis icerant tamen paulo post cum eis in discidia devenerunt. Quamobrem anno 345 a.C.n. cum gente Sidicinorum se iunxerunt. Qua re perturbati Romani anno 343 a.C.n. incolis Capuae foedus aequum proposuerunt. Foedere sancto ventum est ad bellum caedesque cum utraque pars alterius potestatem foedere auctam timeret. Postquam varia fortuna pugnatum est anno 341 a.C.n. demum pax composita est utrimque cum alter alterius socios sollemniter agnovisset.

Alterum bellum Samniticum[recensere | fontem recensere]

Bellum postquam iterum exarserat annis 326 usque 321 a.C.n. paulo intermissum denuo annis 316 ad 304 de possessione Campaniae gestum est. Etiamsi Romani Samnitibus ad Latinos subiciendos iunxerant anno 328 a.C.n. Fregellas iuxta fines eorum sitas ceperunt atque muniverunt invitis Samnitibus. Duobus annis post res publica etiam Neapoli a Samnitibus diu obsessae auxilio venit, qua re irati Samnites Romanis bellum indixerunt.

Romanorum agmen cum anno 321 apud Furculas Caudinas (inter Capuam atque Beneventum sitas) incurrens in Samnitium insidias magnam cladem accepisset solum hac condicione interitum evasit, ut Samnitibus obsides stipendiaque solveret seque iugo submitteret.

Hac clade affecti Romani denique annum 316 rursus arma in Samnites moventes sequenti tamen anno iterum apud Lautulas victi sunt. Nova clade accepta Romani cum essent rati Samnites potius eorum in finibus comprimere necesse esse quam concurrere pugna primum exstruxerunt Viam Appiam, ut sibi aditus ad Capuam civitatem facilius redderetur, deinde colonias circum Samnitium fines posuerunt praesidiisque instruxerunt. Hoc modo hostium incursiones retinentes eos denique 305 a.C.n. devincere atque caput eorum Bovianum expugnare valuerunt. Etsi pace composita Samnites quidem coacti sunt Campaniam Romanis cedere, tamen cum sociis foedera integre servaverunt.

Tertium bellum Samniticum[recensere | fontem recensere]

Tertio denique bello inter annos 298 usque 290 gesto Samnites frustra temptantes suam libertatem recuperare in sociorum ac clientium statum sunt redacti.

Sicut iam superiore bello Romani studebant fines suas coloniis praesidiisque munire. Eo factum est, ut anno 291 a.C.n. 20.000 civibus Venusia in Apulia sita condita sit. Etiamsi ad Romanos vindicandos se nonnullis gentibus sicut Umbris, Sabinis, Lucanis, Senonibus necnon Tuscis iunxerunt tamen iam belli exordio Bovianum caput amiserunt. Quamquam duce Gellio Egnatio in partes superiores Italiae valuerunt erumpere iam anno 295 a.C.n. apud Sentinum pugnantes a copiis Publi Deci Muris atque Quinti Fabi Maximi Rulliani devicti sunt. Livius autem tradit proelium mox utrimque in caedem delapsum esse, presertim cum 8.700 ex 36.000 Romanorum, Samnitium ferme 25.000 cecidisse referat. Anno 290 a.C.n. Samnites denique ad foedus componendum sunt coacti seque Romanis more sociorum dederunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jochen Bleicken: Geschichte der römischen Republik, München 2004, S. 32